Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 149


obsidione, Neapolim proficiscitur. Cuius tamen exercitum Mitola Capuanus
comes iuxta fluenta Caloris fluminis in loco qui usque hodie Pugna dicitur vehementer
adtrivit.
10. Postquam vero imperator Neapolim pervenit, unus ex eius optimatibus,
cui nomen Saburrus erat, ab augusto, ut fertur, viginti milia militum expetiit, seque
cum Romualdo pugnaturum victoremque spopondit. Qui cum accepto exercitu ad
locum cui Forinus nomen est advenisset ibique castra posuisset, Grimuald, qui iam
Beneventum advenerat, haec audiens, contra eum proficisci voluit. Cui filius Romuald:
"Non est opus", inquit; "sed tantum partem nobis de exercitu vestro tribuite. Ego Deo
favente cum eo pugnabo; et cum vicero, maior utique gloria vestrae potentiae adscribetur".
Factumque est; et accepta aliqua parte de patris exercitu, pariterque cum suis
hominibus contra Saburrum proficiscitur. Qui priusquam bellum cum eo iniret, a quattuor
partibus tubas insonare praecepit moxque super eos audenter inrupit. Cumque
utraeque acies forti intentione pugnarent, tunc unus de regis exercitu nomine Amalongus,
qui regium contum* ferre erat solitus, quendam Greculum eodem contulo
utrisque manibus fortiter percutiens, de sella super quam equitabat sustulit eumque in
aera super caput suum levavit. Quod cernens Grecorum exercitus, mox inmenso
pavore perterritus in fugam convertitur, ultimaque pernicie caesus, sibi fugiens mortem,
Romualdo et Langobardis victoriam peperit. Ita Saburrus, qui se imperatori suo victoriae
tropaeum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans, ignominiam
deportavit; Romuald vero, patrata de inimicis victoria, Beneventum triumphans
reversus est patrique gaudium et cunctis securitatem, sublato hostium timore, convexit**.
11. At vero Constans augustus cum nihil se contra Langobardos gessisse conspiceret,
omnes saevitiae suae minas contra suos, hoc est Romanos, retorsit. Nam
egressus Neapolim, Romam perrexit. Cui sexto ab urbe miliario Vitalianus papa cum
sacerdotibus et Romano populo occurrit. Qui augustus cum ad beati Petri limina
pervenisset, optulit ibi pallium auro textilem; et manens aput Romam diebus duodecim,
omnia quae fuerant antiquitus instituta ex aere in ornamentum civitatis deposuit, in
tantum ut etiam basilicam beatae Mariae, quae aliquando pantheum vocabatur et conditum

Torna all'inizio