Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 183


nomen inposuit significans homines proprio malo c.94v.a
letos" . Simulacra monstruosorum animalium monstrant
vicia in quibus figurata sunt; ipsa quippe sunt
peiora monstris, cum tantummodo monstra fato, scelera
vero moribus imputemus. Post hec Virgilius ponit
ulmum cuius folia plena sunt sompniis, dicens: // c.94v.b
" Ulmus opaca ingens, quam sedem Sompnia vulgo
Vana tenere ferunt foliisque sub omnibus herent" .
Ubi nota quod arbor ista fingitur deo Sompnii naturaliter
sacra esse, quia umbram opacam facit latitudine foliorum,
sed opaca loca et infrigidancia inducuntur sompnum, in quo
quandoque accidunt sompnia tam torquencia fortiter dormientes,
quod eorum sit inquieta quies. Ergo, volentes poete
gentibus demonstrare quod omnibus sit nostra vita supplicium,
finxerunt nedum aliud, sed sompnia esse hominibus
ad tormentum. Idque dicebat Iob in VII c.: " Si dixero:
consolabitur me luctulus meus et relevabor in strato meo,
terrebis me per sompnia et per visiones horrore concucies" 4.
Require in li. Vir c. Sompni deus et in c. Palinurus. Posset
eciam dici, moraliter exponendo,quod ipsa ulmus Sompniorum

1



5




10




15




20
Torna all'inizio