Praeterea, ordo universi est finis totius creaturae. Sed in homine est quaedam
similitudo ordinis universi; unde et minor mundus dicitur: quia omnes naturae
quasi in homine confluunt. Ergo videtur quod ipse sit quodammodo finis
omnium.
Solutio
Respondeo dicendum, quod finis alicuius rei dicitur dupliciter: vel in quem tendit
naturaliter, vel ex eo quod ad ipsum sicut ad finem ordinari dicitur, ut utilitatem
aliquam consequatur secundum intentionem et ordinem agentis. Utroque
autem modo homo finis creaturarum dicitur: et primus quidem ex parte operis,
sed secundus ex parte agentis. Differenter tamen homo dicitur finis, et divina
bonitas: quia ex parte agentis divina bonitas est finis rerum, sicut ultimum
intentum ab agente: sed natura humana non est intenta a Deo quasi movens
voluntatem eius, sed sicut ad cuius utilitatem est ordinatus effectus eius. Ipse
enim duplicem ordinem in universo instituit; principalem scilicet, et secundarium.
Principalis est secundum quod res ordinantur in ipsum; et secundarius
est secundum quod una iuvat aliam in perveniendo ad similitudinem divinam;
unde dicitur in 12 Metaph., quod ordo partium universi ad invicem est
propter illum ordinem qui est in bonum ultimum, et sic dicitur esse propter
aliud omne illud ex quo provenit ei utilitas. Sed hoc contingit dupliciter; aut ita
quod illud ex quo provenit alicui utilitas, non habeat participationem divinae
bonitatis nisi secundum ordinem eius ad hoc cui est utile, sicut sunt partes ad
totum, et accidentia ad subiectum, quae non habent esse absolutum, sed solum
in altero: et talia non essent nec fierent, nisi aliud esset, cui ex eis provenit utilitas.
Sed quaedam sunt quae habent participationem divinae bonitatis absolutam,
ex qua provenit aliqua utilitas alicui rei: et talia essent etiam si illud cui
provenit ex eis utilitas non foret: et per hunc modum dicitur, quod Angeli et
omnes creaturae propter hominem a Deo factae sunt; et sic etiam homo factus
est propter reparationem ruinae angelicae: quia haec utilitas consecuta est et a
Deo praevisa et ordinata. Similiter ex parte operis ipsae creaturae tendunt in
divinam bonitatem sicut in illud cui per se assimilari intendunt. Sed quia optimo
assimilatur aliquid per hoc quod simile fit meliori se, ideo omnis creatura
corporalis tendit in assimilationem creaturae intellectualis quantum potest,
quae altiori modo divinam bonitatem consequitur, et propter hoc etiam forma
humana, scilicet anima rationalis, dicitur esse finis ultimus intentus a natura
inferiori, ut in 2 de Anima dicitur.
|
|