Utrum relativum cum antecedente confirmatur intransitivum
Consequenter quaeritur utrum relativum cum antecedente
confirmatur intransitivum.
Et arguitur quod non,
1. quia illa constructio est transitiva, in qua constructibilia
construuntur sub diversitate casuum; sed relativum cum antecedente
quandoque construitur sub diversitate casuum; ergo etc.
Maior propositio videtur manifesta, quia casus est proprietas
substantiae in comparatione ad actum; ergo ex diversis casibus
videtur diversitas substantiae, quae quidem diversitas est principium
transitivae constructionis. Minor manifesta est de se.
2. Et praeterea, illa constructio est transitiva, in qua constructibilia
pertinent ad diversa; sed relativum diversitatis pertinet ad diversa;
ergo etc. Maior patet, eo quod hoc importat constructio
transitiva. Minor etiam patet
In contrarium arguitur: constructio adiectivi ad subiectum
est intransitiva; sed constructio relativi cum antecedente est
huiusmodi, eo quod relativum adiectivum est; ergo etc.
Maior est manifesta, quia pertinet ad idem, et etiam minor.
Praeterea, illa constructio est intransitiva, in qua constructibilia
pertinent ad idem, quia hoc est de ratione intransitivae constructionis;
sed relativum cum antecedente pertinet ad idem, eo quod relativum refert idem
cum suo antecedente; ergo est
intransitiva.
Ad evidentiam huius quaestionis sciendum quid est constructio
et quid intransitiva. Constructio enim intransitiva, ut
dixerunt antiqui, est illa, in qua constructibilia pertinent ad idem;
constructio autem transitiva, in qua pertinent ad diversa.
Sed si istae definitiones largo modo intelligantur, non bene
intelliguntur. Nam tunc omnis constructio esset transitiva
et intransitiva simul et semel, quod est inconveniens. Transitiva
enim esset inquantum illa quae construuntur semper sunt
diversa, eo quod non coniungitur cum eodem; intransitiva autem
esset, quando unum constructibilium semper dependet ad aliud
vel habet determinare dependentiam alterius; et quia omnia constructibilia
sic coniunguntur, ideo hoc modo omnis constructio
esset transitiva et intransitiva.
Et ideo intelligendae sunt aliter illae definitiones. Intransitiva
enim constructio est illa, in qua constructibilia sive unibilia
habent dependentiam ad primum constructibile; et appello 'primum
constructibile' illud quod est ex parte suppositi verbi; secundum
autem constructibile est illud quod postea ponitur, sive
sit unum sive plura. In omni enim genere, in ordinatis secundum
rationem est dare unum primum ad quod omnia reducantur; ideo
illa quae reducuntur ad primum constructibile, ut primum est,
et habent dependentiam ad ipsum, illa faciunt constructionem intransitivam
et per contrarium illa quae non reducuntur ad primum
constructibile et non habent dependentiam ad ipsum, talia
faciunt constructionem transitivam.
Tunc dicendo ad quaestionem, dico quod constructio transitiva
identitatis et nominativi accidentis cum antecedente semper
est intransitiva; talia enim semper referuntur ad primum constructibile
tamquam ad suum substentamentum, sicut etiam in
domo paries et tectum fundantur in fundamento et habent dependentiam
ad ipsum tamquam ad primum substentamentum. De
relativo autem diversitatis prout refertur ad suum antecedens non
repe|titum, dicendum quod etiam talis constructio est intransitiva.
Si autem re£eratur prout repetitum est et prout refertur <ad>
aliquid diversum a suo antecedente, sic £acit constructionem transitivam,
quia sic dicit diversum et modo refertur ad constructibile
primum secundum quod refertur ad sequens, ut dicendo 'Sortes
currit' et 'alius homo a Sorte disputat'.
Tunc respondendum ad rationes in contrarium:
1. Ad primam, quando arguebatur: "Illa constructio est
transitiva etc.", dicendum quod hoc non sufficit, sed requiritur
illud quod dictum est, scilicet quod non referatur ad constructibile
primum. Nam constructio transitiva ordinatur penes casus
diversos.
2. Ad aliud, quando dicebatur: "Constructio illa est transitiva,
in qua etc.", concedatur. Sed quod dicebatur in minori, quod
constructio relativi diversitatis erat huiusmodi, dicendum secundum
quod praedictum est in corpore quaestionis, quia est ut sic
et est [et est] ut non. Aliae autem rationes etiam non concludunt,
quae factae sunt [et] in contrarium.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
|