Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 168


enim quinque termini preteriere quod polliciti fuistis solvere
pecuniam creditori, et vestrum promissum effectui non
mandastis.
Unde fideiussionis onere pereo, et vos mei non
dignamini recordari.
Preterea in remutacionibus terminorum exhibui salaria,
et conduplicavi usuram. set nunc quid faciam ignoro,
quia ulterius non potero terminum inpetrare.
De lacrimabili conquestione illius qui omuia sua et
filios causa fideiussionis obligavit.
Audite vicini, et attendite populi de longe, et ascultate
diligenter gravamen et miseriam quam pacior pro
tali pro quo universa que habui et habere potui creditoribus
obligavi, dedi salaria, duplicavi usuras, consumpsi mobilia,
possessiones distraxi, et nunc filii mei detinentur in
carcere vinculati, et ego vagor undique panem cum lacrimis
queritando.
Ad illum ergo convertam sermonem, pro quo mille
marchas iam expendi, et proprios filios obligavi, et dicam:
quousque oblivisceris mei? quando pones consilia in anima
tua, ut respicias dolorem et miseriam meam, et absolvas
filios meos a tetro carcere in quo pro te detinentur captivi?
de me vero non curo, immo parabo gladium quo me decolles,
si filios meos non duxeris absolvendos.
Notula doctrinalis.
Preterea de istiusmodi satis est in hoc titulo breviter
pertractatum ex eo quod in titulo de scolasticis viris de consimilibus
satis dictum est.
Illi autem qui non possunt vel nolunt fideiubere vel
solvere quod postulant absque omni doctrina sciunt excusaciones
facile invenire.
5. Aus dem titel de potestatum electionibus.
Notula qua doctrina datur quare quidam romani cives
semper Romanorum consules appellantur.
Magni quidem romani viri et capitanei antique ac generose
prolis, sive habeant civitatis officium sive non,
semper Romanorum consules appellantur. et isti semper
intersunt magnis consiliis urbis in capitolio et senatu absque

Torna all'inizio