bonus homo ex eo quod habeat digestivam bonam,
vel bonam augmentativam. Secundo, in talibus non habent
esse virtutes: quia virtus aliquid secundum rationem,
ut probari habet 2. Ethic. Potentiae autem naturales
(secundum quod huiusmodi) rationi non obediunt:
nam sive quis ratiocinetur, sive velit, non propter hoc
(per se loquendo) potentiae naturales variantur in actibus
suis, sed semper secundum modum sibi possibilem suas
actiones efficiunt. Tertio, in talibus potentiis non sunt
habitus, et virtutes, qui habitus sunt ad determinandum
potentias, ut bene vel male agant. ut per habitus votiosos
determinatur potentia ad agendum male, per virtuosos
ad agendum bene: cum ergo natura sit determinata ad
unum, et potentiae naturales sufficienter determinentur
ad agendum, ex natura sua secundum eas nec sumus vitiosi,
nec virtuosi, ut hic de vitio, et virtute loquimur:
quare in eis huiusmodi virtutes esse non possunt. His
ergo tribus rationibus, per quas probatum est virtutes
non esse in potentiis naturalibus, probari potest eas non
esse in cognitione sensitiva, sive in potentiis sensitivis.
Nam sicut non laudamur, nec vituperamur ex potentiis
naturalibus: sic non laudamur, nec vituperamur ex sensibus.
Nam sicut nullus laudatur tanquam bonus homo,
ex eo quod bene digerit, vel bene crescit: sic non laudatur
ex eo quod acute videt, vel subtiliter audit, nisi forte hoc
esset per accidens, ut si quis ex superflua comestione, vel
ex nimia potatione incurrisset ophthalmiam oculorum,
ne bene videret, vel debilitatem stomachi, ne bene digereret:
increparetur ille, non quia male digerit, vel quia
non clare videt, quia clarem videre, et bene digerere (per
se loquendo) non est in potestate hominis: sed increparetur
ex nimio potu, vel ex superfluo cibo, nam erat in
potestate sua, ut posset uti potu, et cibo moderate. Secundo
in sensibus non est ponenda virtus moralis, quia sicut
potentiae naturales non obediunt rationi, quia secundum
|
|