sibi reddi et restitui, ac etiam ipse vir, pro se et heredibus,
reddere et restituere et solvere promisit eidem
predictam dotem et donationem, si contingerit ipsam
eidem viro suo supervivere. Et se suosque heredes obligando
promisit eidem non contra hec aliquid datum
vel factum habere, nec facere in futurum. Si autem
datum vel factum est, vel apparuerit quod contra hec
sit, et omnia ac singula non observaverit, et, ut dictum
est, non solverit, promisit tunc eidem dare et solvere,
nomine pene et pro pena, duplum predicte dotis et donationis,
et dampna omnia et expensas resarcire et
emendare de iure, sub obligo potestatis plus eos urgere
potentis, hiis omnibus et singulis manentibus semper
ex pacto ratis et firmis; unde pro hiis omnibus et singulis
observandis sic obligavit et pingnus fecit eidem
bona sua omnia presentia et futura, constituens se pro
ea precario possidere. Que ex pacto si, ut dictum est,
non fuerit plenarie de predictis satisfactum, possit ipsa,
et ei liceat, ingredi, uti, frui, habere, tenere, possidere
et quicquid placuerit facere inde, et logoriam fructusque
pro pena percipere, et se exinde conservare indempnem;
exceptioni non numerate, non solute dotis, doli mali,
conditioni sine causa vel ex iniusta causa, vel in factum,
et omni auxilio legum et iuris ac constituti, omnique
alii exceptioni speciali et generali [renumptians].
DE FINE FACTA PRO PARTE DEBITI IAM SOLUTI ET DE
SOLUTIONE PRO PARTE FACTA.
Talis filius I., renumptians et cetera, vocavit se bene
pagatum a tali, filio talis, libris tot de summa debiti
librarum tot, quod recipere et habere debebat ab eodem,
unde erat et est scriptura publica inde facta per manum
talis iudicis et notarii; de quibus tantum libris tot, et
de omni eo quod earum occasione dicere vel petere poterat
pro pena vel duplo, aut lucro, vel alio modo, fecit
eidem finem et refutationem, et pactum et cetera, ut
supra, de pena et cetera. Item, si creditor habuerit sotium,
vel si plures fuerint creditores, tunc ibidem non
|
|