abiecta s suscipiunt to , ut "ago, agis, agito". 10 Excipiuntur
"merso" (a "mergo") et "querito" (a "quero", causa differentie, quia
"quesito" fit a "queso"); "scitor" etiam et "sciscitor", deponentia, ab
actiuo sunt nata. 11 "Nosco" etiam "noscito"; dicitur tamen et
"noto, notas", correpta penultima, a "notu" producto, quia et
"notus" in compositione o in i correptam aliquando mutat, ut
"agnitus", "cognitus". 12 "Egreo" quoque, quamuis deficiat supino,
"egroto" et "egresco" facit; "sector" etiam, per sincopam u a
"secutu", ad differentiam "secutor", quod est nomen; "lego, lectito"
et "legito". 13 Et seruant omnia frequentatiua significationem
primitiuorum, licet quedam mutare uideantur, ut "traho, tracto",
"cogo, cogito", "dico, dicto"; non tamen penitus absistunt. 14
Desideratiua sunt que significant sui primitiui infinitum cum
"cupio", ut "uiso" = "cupio uidere", "facto, facesso", "capio,
capesso", "lacero, lacesso", "arceo, arcesso"; et sunt tercie
coniugationis, unde apparet ea non esse frequentatiua. 15 Diminutiua
sunt in lo desinentia et habent sensum sui primitiui
cum "parum", ut "sorbeo, sorbillo" ("parum sorbeo"), "garrio,
|
|