aliquando, ubi tamen non plurimum noceat, declinemus aliquantulum a tramite rectitudinis,
ut consulere valeamus infirmis.
Regius advocatus.
Qui dicis quod Petrus aliquando legem [Iudaicam] tenuit, cur non etiam dicis,
quod in eadem epistola legitur, nimirum quia Paulus eum in faciem reprehendit? In
faciem , inquit, ei restiti, quia reprehensibilis erat. Eique dixit: Si tu, cum sis Iudeus,
gentiliter et non ludaice vivis, quomodo cogis gentes iudaizare? Cur ergo illud premisisti,
istud quare silentio suppressisti?
Defensor Romanae aecclesiae.
Quod Petrus egit compassione misericordiae, hoc Paulus arguit pro magisterio
disciplinae. Ille quod fecit dispensative, ut infirmis tolleret scandalum, hoc iste corripuit,
ne indiscretus quilibet passim adduceret in exemplum. In Petro discamus, ut
periculo simus imminente discreti, in Pauli sermonibus instruamur, ut sanis rebus vita
nostra mire deserviat rectitudini.
Regius advocatus.
Laudo quidem redditam rationem, sed cum duorum apostolorum proposueris magisterium,
mirum, cur, pretermisso Paulo, solum Petrum adduxeris in exemplum.
Defensor Romanae aecclesiae.
Noli, frater, pueriliter currere, immo noli volare, sed perge; pro gravitate quippe
negotii prolatio est quoque moderanda sermonis. Audi etiam consequenter et Paulum
discretionis aureae lineam nostris oculis opponentem, eiusdem dispensativae compassionis
auctorem. Sicut enim apostolicorum Actuum testatur hystoria: Perambulabat
Paulus Syriam et Cyliciam, confirmans aecclesias, pervenitque in Derben et Listram.
Et ecce discipulus quidam erat nomine Timotheus, filius mulieris viduae fidelis, patre
autem gentili . Hunc ergo, ut ad compendium veniamus, apostolus circumcidit, quoniam
Iudeos, immo Iudeis, qui in illis erant regionibus, timuit. Cur itaque circumcidit
fidelem hominem non Iudeum, qui videlicet incircumcisus erat, sed natione gentilem,
nisi ut discretionis studio deserviret, ne Iudei fideles in scandalum corruentes a fide
recederent? Hoc etiam nunc ad memoriam redit, quoniam aliquando iuxta morem
Nazareorum comam ex voto nutrivit, et postquam navigasset in Syriam, in Cenchris
positus, caput iuxta legis mandata totondit. Refert adhuc Lucas, sacrae scriptor hystoriae:
Cum venissemus , inquit, Ierusolimam, libenter susceperunt nos fratres , et sequenti
die Iacobus et omnes seniores, qui cum eo erant, euangelio illius comprobato, dixerunt
ei: ??Vides frater, quot milia sunt Iudei, qui crediderunt in Christo, et hii omnes
aemulatores sunt legi. Audierunt autem de te, quod dissensionem doceas a Moyse
eorum qui per gentes sunt Iudeorum, dicens non debere eos circumcidere flios suos
neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem;
audient enim te supervenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus: Sunt nobis
viri quattuor votum habentes super se. His assumptis, sanctifica te cum ipsis et impende
in eos, ut radant capita, et sciant omnes, quia, quae de te audierunt, falsa sunt,
sed ambulas et ipse custodiens legem??. Tunc Paulus, assumptis viris, posteriori die
purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis,
donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio . Cur itaque Paulus iuxta ceremonias
Iudeorum caput rasit, nudipedalia exercuit, sacrificia optulit, et legem destruens,
legis precepta observavit? Cur, inquam, haec omnia, nisi ut his, qui ex Iudeis
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|