De signis que fiunt in sole et luna et stellis et de comete stella.
Item, millesimo supraposito, obscuratus est sol circa horam
vespertinam, secunda feria, quarta die intrante Iunio. Et fuit
parva eclipsis et a paucis visa, quia celum nubilosum erat die illa.
De istis obscurationibus solis et lune atque stellarum sciendum
est quod pluribus vicibus vidi eas, postquam Ordinem fratrum
Minorum intravi; que ideo fiunt, non solum quia Dominus ita
predixit, cum ait, Luc. XXI: Erunt signa in sole et luna et
stellis, verum etiam et quia aliquid portendunt sive demonstrant
fore futurum. Verumtamen, inter alias obscurationes solis
que diebus meis facte sunt, illa maior fuit que accidit anno Domini
MCCXXXIX, de qua sufficienter descripsi superius, CCa
LXXa nona carta, et illa in luna maior, quando, primo anno pontificatus
pape Gregorii decimi, in Maio, circa matutinum, signum
crucis apparuit in luna, et diu duravit illa nocte apparitio ista,
et a multis visa fuit in diversis partibus mundi. Accidit autem
istud signum in luna anno Domini MCCLXXII, indictione XV.
Porro, inter alia magna signa stellarum, illud prevaluit quod sub
papa Urbano IIII ostensum est toti mundo. Nam, anno quo mortuus
est, stella cometa apparuit in celo ad modum facule circa
festum sancti Apollinaris et duravit usque ad mortem pape. De
qua apparitione similiter superius dixi, CCCC6 carta, ibi: «Anno
Domini MCCLXIIII». De hac stella Ysidorus dicit: «Comis
stella est, eo quod comas luminis ex se fundat. Quod genus syderis,
quando apparuerit, aut pestilentiam aut famem aut bella significat.
Cometes autem Latine crinite appellantur, quia in modum
crinium flammas spargunt; quas Stoici dicunt esse ultra XXX,
quarum nomina et effectus quidam astrologi scripserunt».
De operibus Parmensium.
De operibus Parmensium dicendum videtur hoc loco. Item,
millesimo supraposito, Parmenses inchoaverunt unum palatium
magnum et pulcrum iuxta plateam Novam et fecerunt fieri portam
|
|