Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 797


LIBER TERTIUS.
P R 0 L 0 G U S.
Piscariense Monasterium in honore ac vocabulo Summae et individuae Trinitatis, a Ludovico magnifico Imperatore fundatum atque constructum est; corpore namque gloriosi Pontificis
et Martyris Christi Clementis donatum, ac proinde per diversas Italiae provincias,
multis praediis et amplissimis possessionibus dilartatum, sublimiter effulsit, et in principio
sui multa religione, seumorum exellentia preditum, mirabiliter claruit. Quod nimirum
antequam construeretur, et in exordio fundationis suae, ipso Serenissimo Augusto largiente, et
multis aliis potentibus viris porrigentibus, multa possedit, et quasi cum primo lapide fundamenti
tanquam vivum lapidem primum Abbatem nomine Romanum accepit: de cuius morum gravitate,
et rerum acquisitione, tam ipse Clementissimus Imperator in quodam suo privilegio testatur, quam etjam ipse Monasterii chartulae clarius manifestant. De possessionibus vero et dignitatibus Monasterio collatis, habuit multa regalia praecepta, et copiosa chartarum instrumenta. Sed postea,
peccatis exigentibus, sicut de possessionibus multa perdidit, sic de regalibus privilegiis, et instrumentalibus chartis multa plura ob culpam et negligentjam quorundam amisit.
Nos igitur moderno tempore, licet ingenio et scientia iuniores et imperiti, tamen super hoc divinitus sollicitati, cum ingenti toedio et labore residuum omne chartarum ipsarum revolvimus, et
ab honorem Beati Clementis, et minimen, et profectum sanctae suae domus, de eisdem chartis tanquam in unum opus librarum ordinantes composuimus, ne videlicet causa vetustatis, vel per negligentjam, sicut olim, amittantur; et maxime ut Abbatia Sancti Clementis Casauriensis, quod excellenti
et principali iure semper fuerut Regalis atque sublimis, non ignoretur a
posteris.
Praetera sciendum, quod tempore fundationis Monasterii Piscariensis nulla castella penitus infra omnem circuitum monitum, qui de proximo considerantur, et qui fines ipsos ambiunt, erat adhuc aedificata; sed omnis illa tam Pinnensis, quam Teatensis territorii regio, per finitima, et circumquaque posita loca frequentibus villis atque casalibus inhabitabatur, et quasi sub ficu, et vite,
vel in propriis praediiserat hominum illius temporis incolatus. Post Monasterii vero constructionem quadraginta circiter jam elabentis annis, cum ab Aganeris et gente Pagana, sicut in chartis et Chronicis reperitur, Monasterium fuisset igne crematum, et paene destructum, et ipsa finitima
regio desolata, Barbaris, ut fertur, a Christianis victoriosissime effugatis, ob metum ipsorum, ex
villis munitiones, et ex casalibus castella fieri coeperunt: quaedam Abbatum constructione, quedam Abbatum concessione a divitibus accepta pecunia pro Coenobii restauratione. Nonnulla quidem ab eodem tempore per eorundem locorum invasores, in Monasterii possesione fuerunt oppida violenter aedificata: quae postea per huismodi occupatores non solum retenta, immo a Monasterii dominio, violento iure sunt exempta, et irrecuperabiliter alienata, misera pigritia seu carnali negligentia quibusdam Abbatibus incumbente.
Ad notitjam itaque posterorum, ex quibus villis et casalibus ipsae munitiones, et eadem castella invaluerunt, prout verius scire potuimus, tam relatione scientium, quam traditione chartarum,
modo in capitulis huius voluminis, modo in chartarum titulis
expressimus.
INCIPIT LIBER TERTIUS.
Coepit igitur et creatum est Piscariense
Monasterium tempore quo Papa gloriosissimus
Nicolaus Romanum gerebat Pontificatum,
et Michael Constantinopolitanum rege¬bat
Imperium, supradicto Caesare Ludovico,
Augusti Lotharii filio, in honore Sanctae et
Individuae Trinitatis illud fundante et construente.
Sicque coelesti preaedestinatione seu
dispositione factum est, ut uno, eodemque¬
tempore fieret et Corporis Beati Clementis inventio,
et Sanctae Piscariensis Ecclesiae constructio,
ut sicut olim eidem Sancto Corpori
fuit ab Angelis habitaculum in maris pelago
praeparatum, sic etjam eidem reperto, et in
Italjam reportato, foret ab hominibus Sacrosanctum
Templum regaliter
aedificatum.
854.
Sed ante non multos annos, videlicet Anno
Dominicae Incarnationis DCCCLIV. Imperii vero
Domni Ludovici tertio et patris ejus Lotharii
Augusti XXXIV. Indictione prima cur¬rente;
cum idem gloriosus Imperator in Comitatum
Pinnensem devenisset, et jam ipsum
Monasterium fieri votivo corde coepisset, emit
ad honorem Dei et Beati Clementis, et ad perpetuum
commodum Sanctae suae Piscariensis
Ecclesia a quodam nobili et potente viro, nomine

Torna all'inizio