Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 152


Unde Sibilla canit: Tellus sudore madescet;
Et reliquos versus, quibus hec tibi causa patescet.
Si super hiis dubitas, scripta Sibilla legas.
Anno ab Urbe condita 766, anno vero ab incarnatione Domini 15, Augustus cesar anno imperii sui 56.
die suo functus est. Cui Tyberius, privignus eius, in regnum successit. Ille moderantissime gubernans rem publicam,
nec cives intus iniuriavit, nec foris bellorum movit tempestates. Quarto autem imperii eius anno, id est ab incarnatione
Domini 19, Germanicus, filius Drusi, pater Gallicule, de Iermanis triumfavit. In tantum autem tunc temporis humanus
fertur fuisse Tyberius, ut, dum agenda tributa presides suaderent, responderit, boni pastoris esse, pecus tondere, non
deglutire. His diebus miles quidam scelerosus in templo Ysidis Paulinam matronam, neptem Tyberii, dolo
circumventam stupravit; sicut post illud capitulum inferius versifice continetur.
4. De Iohanne Baptista per idem tempus.
Anno ab incarnatione Domini 30, anno vero Tiberii cesaris 15, cum iam in Iudea quatuor principes, quos Greci
tetrarcas vocant, Archelao mortuo, presiderent, Iohannes in deserto baptismum penitentie incipit predicare. Ad cuius baptismum dominus Ihesus aquas sanctificaturus advenit; atque extunc predicare et facere miracula coepit. Elegit
enim principes 12, quos apostolos appellavit. Inter quos pro bono unitatis unum constituit principem Petrum. Post
quos viros 72 posuit discipulos. Brevi post hec tempore interiecto, Iohannes de incestuoso conubio arguebat Erodem;
propter quod in carcerem ponitur; et in die natalis Erodis iusta euangelium inter epulas necatur. Id ipsum Iosephus
refert, bellumque maximum pro eo exortum inter Aretham regem Arabum et Erodem; ubi triumfavit Aretha. Dixit
autem Iosephus, hec propter peccatum quod in Iohannem Erodes perpetraverat, accidisse. Hec dixit Iosephus de
Iohanne. De Christo autem idem Iosephus sic scribit: Fuit isdem temporibus Ihesus, sapiens vir, si tamen virum eum
nominari fas est. Erat enim mirabilium operum effector doctorque hominum eorum qui libenter ea que vera sunt audiunt;
et multos quidem Iudeorum, multos etiam de gentibus sibi adiunxit. Et credebatur esse Christus. Hunc, qui ab initio
eum dilexerant, accusatione primorum nostre gentis virorum cum Pilatus in crucem agendum eum esse decrevisset, non
deseruerunt. Apparuit enim eis tertia die iterum vivus, secundum quod divinitus inspirati prophete hec et alia de eo innumerabilia
miracula futura esse predixerant. Set et in hodiernum christianorum, qui ab ipso sunt nuncupati, et nomen
perseverat et genus.

Hec propterea ego Gotifredus de religione nostra doctissimi viri Iosephi Iudei in hoc loco testimonium
posui, ut hostenderem, Iudeos de adventu Christi non ignorare; set ad dampnationis sue augmentum invidia eos excecatos
vera de Christo credere noluisse. Cetera de Tyberio cesare et de Christo et de actibus eius
versibus elucidanda ponemus.
5. Item de Tiberio imperatore et de Christo versifice narratur, qui regnat annis 13.
Tiberio Rome nunc subiciuntur honores;
Cuius ad imperium sevus damnatur Herodes,
Pilatus capitur; gens homicida dolet.
Iudice Tiberio Titus cum Vespasiano
Vindicat in populo Christum, gladio mediano,
Postulat hoc ratio, vult crucifixa caro.
Exiit edictum sub cesare, scribitur orbis.
Cetus apostolicus iam mundat climata morbis,
Et videt, in celum iam remeare Deum.
Spiritus intonuit, descendit summa potestas,
Dans varias linguas sanctis, miracula prestans,
Idola deficiunt, templa profana ruunt.
Tiberii lepram divina Veronica sanat;
Rosa nimis facies sanatur Vespasiana.
Iudaicos populos perdere Titus amat.
Pilatus Christi Romanis docmata scripsit,
Predicat esse Deum, quem perfida pleps crucifixit,
Et monet, ut vivant amodo lege pia.

Torna all'inizio