et aut uni serviet et alterum contemnet, et vestitum cum nudo
certare non posse, quia citius ad terram deicitur, qui habet unde
teneatur, et gloriosum manere in saeculo et illic regnare cum Christo;
et quoniam ante foramen acus poterit transire camelus, scandere
quam dives caelica regna. Ideo abiecistis vestimenta,
videlicet divitias temporales, ne luctanti succumbere penitus valeretis,
ut per arctam viam et angustam portam possitis regna caelestia
introire.
Magnum quippe ac laudabile commercium:
relinquere temporalia pro aeternis,
promereri caelestia pro terrenis,
centuplum pro uno recipere,
ac beatam vitam perpetuam possidere.
Quapropter vestram excellentiam et sanctitatem duxi, prout
possum, humilibus precibus in Christi visceribus supplicandam,
quatenus in eius sancto servitio confortari velitis, crescentes de
bono in melius, de virtutibus in virtutes, ut cui toto mentis desiderio
deservitis, dignetur vobis optata praemia elargiri.
Obsecro etiam vos in Domino, sicut possum, ut me vestram famulam,
licet inutilem, et sorores ceteras nobis devotas mecum in monasterio
commorantes habere (velitis) in sanctissimis vestris
orationibus commendatas, quibus subvenientibus mereri possimus
misericordiam Iesu Christi, ut pariter una vobiscum (sempiterna)
mereamur perfrui visione.
Valete in Domino et oretis pro me.
|
|