navis summersus, ductus est ad insulam impetu maris, vivus et
descripsit in arena figuram quandam geometricam. Videntes eum
naute, duxerunt illum ad regem illius loci, propter quod rex
mandavit per provinciam hoc modo: o vos, homines, nitamini ea
lucrari que remaneant, si alia omnia per naufragium in mari
perdi contingat: et talia sunt vere delectationes scienciarum et
bone operationes. Et dixit: homo defert super humeros suos
duo onera, unum ante et aliud retro; ante tenet errores et vicia
aliorum, retro suos proprios. Et dixit filio: reprime tuas cupiditates,
quia pauper est qui gubernatur per eas. Et dixit: si fueris
paciens apreciaberis, et si superbus fueris despiceris. Et dixit:
homo bonus melior est omnibus animalibus terre, et malus vilior
est animalibus omnibus terre. Et dixit: sapiencia est posse operari
per scienciam. Et dixit: melior est cognitio quam ignorancia,
quia per cognicionem vitatur cadere in ignem et per ignoranciam
nullum vitatur periculum seu damnum. Et dixit: iste mundus
est domus mercationis, et est infortunatus qui recedit ab eo
cum perdicione. Et dixit: per coactionem magnam consequitur
homo quod vult, et instrumentum dominii delectatio cordis.
Mansuetudo eloquii aufert tedium; promittere et non complere
privat bonitatem, et qui incipit bene facere et non complet, non
potest ei mereri. Et dixit: qui habet posse aliquod in isto mundo
non potest gaudere, et qui non habet despicitur. Et dixit nihil
est vilius quam mentiri, et non habetur bonum aliquod in mendoso.
ZALON Athenis leges statuit. Zalon composuit libros plures
predicationum bonarum. Qui fuit de Athenis que erat civitas
sapientum illo tempore, et fecit versus quibus caverent homines
proprias voluntates ad utendum sedicionibus et occidendum se
cum inimicis. Et ista sunt dicta sua. Et dixit: quando volueris
aliquid facere, non sequaris voluntatem tuam omnino, immo queras
|
|