exercitu nostro festini dirigimus
gressus nostros. Quare dilectionem vestram
monemus attentius et hortamur, quatenus vos
armis et equis et aliis exercitui necessariis, prout
tanti negocii cura deposcit, laudabiliter
praeparetis non tamen necessitate aliqua exigente,
sed ut propriis manibus de inimicis
nostris, in eorum pertinacia commorantibus
gaudeatis ad vota recipere ultionem: procul
dubio cognoscentes, quod si quos mandatorum
nostrorum invenerimus contemptores,
de adventus nostri terrore duntaxat eos dispergi
poteritis intueri, nec non qui a primo evasionis
nostrae impetu evadere viderentur, receptaculis
in quibus latent penitus destituti
spiritu, animata corpora pro volatilium
et ferarum esca tanquam cadavera derelinquent,
nisi divina potentia aliquo insperato casu [quod
absit] nostris processibus opponatur. Praeterea
de potentia nostri exercitus, non ampliato
nomine veritatis, sed potius angustato
volentes vos reddere certiores, ut in fidei verbo
teneatis quod nostrorum agminum fortitudo,
20. milia militum electorum, quantumcunque
fortius possent obsistere, non
timeret.
|
|