ad presens ex appellatione ipsius futuri lectoris quantum
ad quatuor proprietates que soli homini inter alia animalia
conveniunt. Solus autem homo est animal civile sive politicum.
Secundo solus homo est animal morale sive virtuosum. Tertio
solus homo est animal sapientie perceptibile sive scientificum.
Quarto solus homo est animal sermocinabile sive facundum.
Non curo super hoc ad presens auctoritates philosophie sive
etiam sacre scripture adducere ne prolixitatem incurram et
etiam quia hec de se satis sunt patula.
Lector autem Sententiarum futurus conrespondenter quatuor
proprietatibus enumeratis ad ostendendum excessum ipsius
in eis, bene vocatur frater Bernardus de Claromonte. Quia
ergo frater leget cum excedenti civilitate; nomen enim fratris
consotialitatem quandam significat et concivilitatem; unde in
Ps. [132, 1] « Ecce quam bonum et quam iocundum habitare
fratres in unum » , et Prov. 18[, 19] « Frater qui adiuvatur a
fratre quasi civitas firma » , ut dicitur Prov. 18[, 19]. Sed
quia Bernardus leget cum excedenti virtute. Bernardus enim
dicitur quasi ‘bona nardus’. Nardus autem est « herba humilis
et calide nature » , ut dicit Glosa Cant. 1. Unde significat
virtutem humilitatis et virtutem caritatis. Humilitas autem est
omnium virtutum fundamentum, iuxta illud Augustini « Cogitans
magnam fabricam erigere celsitudinis de fundamento cogita
humilitatis » . Et caritas est omnium virtutum complementum,
iuxta illud Col. 3[, 14] « Super omnia autem caritatem
|
|