ortatus, cum et tu vitam tuam tibi parum caram esse monstraueris
qui ob talem rem fines nostros presumpseris attigisse. Nulla igitur
mora te teneat in hac terra, quia nisi discesseris festinanter, tue uite
discrimen te senties subiturum. "
Anthenor autem hiis uerbis auditis illicentiatus recessit ab ipsis,
ad nauim accelerat, et anchoris subductis a mari statim cum Anthenore
uelificat ipsa nauis et recte nauigans uersus Pilon, ibi sanus
applicuit, vbi dux Nestor in multorum suorum comitiua nobilium
morabatur. Ad quem Anthenor, de naui descendens, se contulit et
ei, legatum se asserens regis Priami, legationis sue formam, prout
ante Castori et Polluci, per omnia explicuit. Nestor autem, ut
uerba percepit Anthenoris, in iram totus exardens, factus ob
furoris rabiem discolor, Anthenorem rigido uultu respicit ab
obliquo et ei talia uerba dictans impetuose respondit: "Serue nequam,
unde te tanta deducere presumpsit audacia ut talium prolatione
sermonum inficere presumpseris aures meas? Nisi me mea profecto
frenaret nobilitas, mandarem a tuis faucibus linguam euelli,
que tales prodiit in sermones et in dedecus regis tui, te tracto per terram
ab equis membratim disiungi facerem membra tua. Discedas
igitur a meo conspectu celeriter, quod si statim non feceris,
que dixi tibi reuera tibi succedent. "
At Anthenor talium stupefactus horrore sermonum, dubitans
tiranidem Nestoris et immanitatem ipsius, illico recedens ab ipso,
suam peruenit ad nauim et incontinenti uelis extensis litora deserit
piratarum. Et eo alta maria scindente pro reditu, odiosa cuiusdam
rabies tempestatis obduxit aerem tenebrosa caligine, et contrariis
ventis aflantibus funduntur ymbres in tonitruorum rugitu
mirabili et corruscationum fulgoribus odiosis. Concitati fluctus a
ventis excelsos tolluntur in montes. Nunc pup<p>is abstracta
maris hyatibus periculosa petit yma profundi, nunc vndarum inflationibus
eleuata per fluctus montuosa petit cacumina procellarum.
Instat ergo euidens nauigantibus in ipsa uite discrimen et pro
liberatione periculi effunduntur uaria diis uota. Sic ergo nauis illa
|
|