Donizo presbyter: Vita Mathildis

Pag 6


XVIIII. Quod post Alexandrum Gregorius VII papa factus est, cum quo prelibatus rex tam
diu discordatus est, quod ab eo damnatus est.

XX. De obitu domine Beatricis, et quomodo Canossa dolet ex ea et de copore eius.
 
EXPLICIUNT CAPITULA LIBRI I.
 
 
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI II.
 
I. De primo adventu tercii Heinrici regis, et VII pape Gregorii in Longobardiam et
qualiter a ducatrice Mathildi apud Canossam suscepti sunt, et quod eundem regem
subvertit Guibertus archiepiscopus et alia vice ivit cum eo Romam contra papam.

II. Qualiter contra regem et Guibertum exarserit domina Matildis, et quod cunctis catholicis
subvenerit.

III. De obitu pape Gregorii, et de electione Desiderii, et Urbani pape, et quod domina
Mathildis pro romana ecclesia pugnavit, et de obitu sancti Anselmi Lucensi
episcopi.

IV. De tercio adventu regis Heinrici in Italia, et de obsidione mantuane urbis.
V. Obiurgatio ac detestatio seu digna exortacio contra Mantuam.
VI. Item de eodem rege et domina eadem, et de bello militum comitisse cum rege apud
tres comitatus.

VII. De obsidione Montis Belli, et de vexillo regis apud Canossam capto.
VIII. De separatione Praxedis regine ab Henrico rege et de adventu pape Urbani in
Longobardiam.

IX. De obsidione Nogare.
X. Quod in Galiis papa Urbanus lucratus est et de reversione sua ad Italiam.
XI. De recessu Chonradi ab Henrico patre suo, et de morte pape Urbani.
XII. De electione Pascalis pape et de prava Guiberti morte.
XIII. De obitu Chonradi regis et obsidione Ferarie.
XIV. Quod papa Pascalis ob piam tutelam domine Matildis direxit in Longobardiam venerabilem
cardinalem Bernardum.

XV. De obitu regis Henrici tercii.
XVI. Congrua exortacio Pascali pape.
XVII. De adventu Pascalis pape in Longobardiam et in Galliis.
XVIII. De legatis et de primo adventu quarti Henrici regis in Italiam.
XIX. Quo timore Mantuani ad fidelitatem domine Matildis redierunt.
XX. Quod erga dei cultum domina Matildis intentissima fuit.

Torna all'inizio