Capuanae urbis episcopus digne susceptus est multorumque
dubia corda in fide solidavit.
Eo tempore apud Africam defuncto Transamundo Wandalorum
rege Arrianae perfidiae Heldericus eius filius ex
captiva Valentiniani principis filia ortus Wandalorum adeptus
est regnum. qui non patrem haereticum, sed matris catholicae
monita sequens rectae fidei cultor enituit. hunc pater Transamundus
ad mortem veniens, quia cernebat eum catholicae
parti favere, sacramenti nodis adstringere curavit, ne umquam
in suo regno catholicis consuleret. qui mox ut suus genitor
vita caruit, prius etiam quam regni iura adsumeret, universos
episcopos, quos Transamundus in exilium coegerat, regredi
fecit eisque ecclesias reformare praecepit, septuaginta iam et
quattuor annis evolutis, ex quo a Geiserico primitus apud
Africam ecclesiae fuerant distractae.
At vero in Orientis partibus, dum adhuc eo tempore per
loca singula Arriana haeresis vigeret, Iustinus ardore orthodoxae
fidei omnimodis satagere coepit, ut haereticorum nomen
extingveret, statuitque, ut ubique eorum ecclesias catholica
religione consecraret. quod dum in Italia rex Theodoricus
Arriana lue pollutus audisset, Iohannem papam simulque cum
eo Theodorum Inportunum atque Agapitum consulares viros
aliumque Agapitum patricium Constantinopolim ad Iustinum
principem dirigit: mandat per eos interminans, ut, nisi quantocius
haereticis suas ecclesias redderet eosque in pace degere
sineret, universos Italiae populos ipse gladio extingveret.
qui pervenientes ad Augustum cum ab eo digne, ut conpetebat,
suscepti essent, magnis eum de sua suorumque salute
solliciti fletibus postulant, ut suae legationis seriem, quamquam
esset iniusta, libenter exciperet Italiaeque periturae consuleret.
quorum fletibus Iustinus permotus eis, quod petebatur, concessit
Arrianosque suo iuri reliquid. dum hi in itinere demorantur,
Theodoricus rabie suae iniquitatis stimulatus Symmachum
|
|