ipse per huiusmodi homines ibidem immiserat, cum multo sanguine exercitatam comperissent, 
agebant:  Enim iusta dignaque res est, ut ille qui suos porcis atque serpentibus 
commisit filios, ab illis versa vice diffamatus dampnetur, et dum illos per huiusmodi homines 
opprimere disposuit, ab illis dilaceratus atque distractus, qui una in patria secum nati 
et aliti sunt, Simoniacus vocetur et convinciatur. Quis suis capitulis suisque exhortationibus 
imbuti digne ipsa in caput vertunt, ac ecclesiarum sacerdotibus et episcopis, nullum 
tenentes episcopum, ut porci, quod Veritas dicit, appareat, conversi disrumpant universos.  
Interea dum haec fama Romae urbis regiones supervolasset, ecce Oldeprandus Romanae 
ecclesiae archidiaconus, qui et ipse Alexandro aemulus insidiabatur et omnibus negotiis 
ipse praeter sedis apostolicae dominium dominabatur, clanculo ad se vocari hos omnes 
praecepit; et diu per omnia illorum causam sciscitans, aliquantulum conscius facti Alexandri, 
illos super huiusmodi negotium incitavit. Quid multa? Ut autem venerunt ad 
diem, quo iudicium absente tamen apostolico per ferrum calidissimum ageretur, annuente 
Deo et beato Petro apostolo, iureiurando de eo tanta cathedra ipsi collegerunt, ut quod 
verum erat aperuit, et quod falsum obmutuit. Et sic falsa religio illorum opilata, sub 
obscuro, ne diversis cruciatibus attererentur, Urbem exierunt. Mihi qui autem haec 
narravit, unus fuit ex illis, qui illo tempore nimia superstitione ac vanissima religione 
ut filii Scaevae vallatus, huic tanto facto et inconsulto cum aliis cathedris et ipse interfuisse 
verbis terribilibus. 
20. (19.) Cum interea Mediolanum Arialdus venisset, universa ecclesiasticorum virorum 
idens officia quadam amentissima ac dementissima crudelitate a malis iam doctus christianis 
vel a porcis coenosis conculcari et Arianorum argumentis sanctas depravari scripturas 
et ut canes saevissime dilacerari, et ipsum sui facti poeniteret, dolens quid ageret 
secum rimari quasi cum alio coepit. Itaque cum sacerdotum omnium totiusque civitatis 
solitis moribus, quasi hominis unius conventum cum primicerio eorum, dum in presbyterio 
locus reverendus ex propriis et comunibus negotiis die statuto adunari comperisset, 
privatim uno tantum clerico stipatus cum Domini cruce venit in medium. Cumque 
diu intra se cogitans tacitus moraretur, lacrymis largissime decurrentibus, talibus tandem 
verbis adorsus est:  O conventus et o patres, multa pro ipsa summa reverenda solita pietate 
vestri sacerdotii mihi parcite, immerito et omnibus facinoribus quibus misera fragilitas 
humana offendit irretito, nunc debita sceleratoria mihi condonate misero. Ego sum, qui 
sancta canibus virorum sanguine summa aviditate anelantibus contra sanctum euangelium 
agens, nec me nec ordinem attendens indiscrete dedi. Quin etiam ego sum, qui contra 
fas et licitum vos et vestra diffamando nequiter odiosis viris ac terrae bestiis inconsulte 
tradidi. Proinde video per visum, meis et populi peccatis exigentibus, sancti Ambrosii ordinem 
ac eiusdem ecclesiae culmen conculcari et cominus demoliri. Cognosco praeterea et 
in veritate comperio parvulorum multorum necem sine baptismate, quod est peccatum crudelissimum 
et ultra modum gravissimum feraliter incurrentium, quin etiam sub obtentu 
falsae religionis adulteria innumerabilia ac fornicationes sodomiticas multas ac diversas. 
Inter caetera video quamplures, sensibus depravatis ac Ariano dogmate seductis sanctam 
depravantes Scripturam, iam non qui sacerdotem, non episcopum, non summum pontificem 
Romanum, ad ultimum non ullam ecclesiam confitentur. Quamobrem mihi veniam date, 
et pro pace ecclesiae humiliter exorate. Ego Deo annuente exinde ut scismatici suis cum 
argumentis discedant, et vos in pace diuturna et caritate solita feliciter vivatis, operam 
omni dabo conamine. Cumque his Arialdus verbis finem imposuisset, et universos mala 
praeterita memorando inflammasset, omnibus contacentibus et nichil respondentibus, quasi 
gravissimis verberibus fuisset attritus, minans et aestuans et insalutatus recessit. Ea 
tempestate cum Anselmus vice comes Romam orationis causa devote suis cum militibus 
properasset, et ipse ab apostolico Alexandro de statu urbis ac ordinis ecclesiastici sciscitatus 
esset, respondit:  Enim a tempore quo patalia nostra in civitate insonuit, universa 
divina et humana, bellis intestinis, civibus inter se durissime praeliantibus, et sacerdotibus 
falsis occasionibus criminose vituperatis ultra modum, ut iam ulla non sit res ordini nostrae 
ecclesiae promiscua, conculcata sunt.  Cui domnus Alexander, matris reverentia tactus, 
  |  
  |