manui fulcimenta contribuens annos
Augusti regnantis augeret. O naturae
felicitas, quanti privilegii praerogativa Principem
ditasti felicem, concedens aliis quod deficit
in te ipsa. Hunc trames rationis antistitem,
hunc exigebat justitiae defensorem, quae
congruam servans utrobique temperiem,
conatus cupiditatis infringeret, et ejus morsus
illicitos refrenaret. Cui jam virtutum
incipiunt mysteria invidere; ea videlicet invidiae
specie, quae non ardore livoris aemulantis
destruit animum, sed in suavitatis odorem flatibus
incitat charitatis. Vivat igitur, vivat
sancti Friderici nomen in populo, succrescat
in ipso fervor devotionis a subditis:
et fidei meritum, mater ipsa fidelitas, in exemplum
subjectionis, inflammet.
Cap. XLV.
Magna laudum praeconia, de bonitate magistri
Petri de Vineis.
Satis praeclaros alumnos longe lateque
per orbem naturae praegnantis peperit uterus,
et plurimorum pectoribus partem
suae fecunditatis infudit; sed propter communem
opinionem omnium, in singulari subjecto
congerens, quicquid contulerat universis,
|
|