(5) 'Apposita' dicitur quantum ad cursum lepidum et decorem. Tamen, cum rudibus aut ydiotis scribitur, sufficit ut sit congrua, quoniam ad appositionis hornatum imperitus non aliter quam surdus ad citharam commovetur.
3. (1) DE TRIBUS DICTAMINUM GENERIBUS.
(2) Dictaminum tria sunt genera, scilicet primum, medium et extremum. (3) Primum est prosaicum, id est longum et diffusum, quod civile vocatur eo quod inter cives naturaliter locum habet et traxit etiam originem a natura. (4) Medium est rithmicum, id est molle vel numerosum, quod habet convenientiam cum primo pariter et extremo, quia nec vagatur longius sicut prosa nec tempora sillabarum iudicat sicut metrum. (5) Extremum vero dicitur phylosophycum sive metricum, quia istud causa rectitudinis et brevitatis et delectationis diligentissime a phylosophys est inventum.
(6) Hic ergo de prosayco est agendum, ita quod specialia prius que circa edificium epistolare versantur et postea generalia subiungemus.
4. (1) QUID SIT EPISTOLA ET UNDE DICATUR.
(2) Epistola est exenium litterale, mittentis intentionem plene certificans cum salute. (3) Nam 'exenium' dicitur munus quod
|
|