Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 780


qui propter Dominum in marinos demersus
estgurgites. Ut mihi Deus clemens efficiatur,
Clementem requiro, non alium nisi
illum, qui fuit secundus a Petro. Ille in
aquis demersus extitit, ego vero illum in
medio aquarum locare desidero, ut summersos
in aquis iuvet precatu sanctissimo.
Ne confundas quaeso, Pater sanctissime,
faciem meam. Reduc ad memorjam quae
sustinuerunt parentes mei, et in his, quae
postulo, efficacem praebens audientjam, da
mihi quae postulo, Clementem propter Dei
clementjam, ut Clemens ipse postulet velocem
indulgentjam”. His Adrianus respondit:
Imperator Auguste, quera tu postulas non est
possibile me dare tibi, sed in voluntate est tam
Cleri, quam populi, quibus nolentibus ali¬quid
pretiosum non possum prabere alicui.
Verumtamen si eorum rogatus tibi faverit,
his qua postulas mea voluntas deesse non
poterit. Quibus Imperator auditis, con¬versus
ad Clerum et populum ait. Quid super
his quae postulo, Sanctissimi Patres et Or¬bis
domini, visum est vobis ? Si maiora postularem
in mea erat fiducia quod facilissime im¬petrare
deberem. Nunc vera minima postulo,
quae mibi non petenti a vobis offerri deberem
ultro. Ad haec Cardinales: Non hoc inquiunt,
Domine Imperator, debes postulare: immo si
tibi non postulatum accipere, et acceptum ubicumque
volueris ponere. Tu es enim Orbis ter¬rarum
Dominus, et Romana Ecclesiae filius,
per te crevit, et crescet, Deo volente, nostrum
et Ecclesiae decus. Accipe quod postulas
quia in hoc favemus tibi et totus populus.
Audiens haec Papa Adrianus cuius erat ad
perficiendam Imperatoris petitionem promptus
animus, respondit Clero, et in responsione
respondit populo. “Licet agnoscam
Dominum Imperatorem Ludovicum majora
promeruisse, non tamen volui ejus petitionibus
assensum praebere, donec audirem ex
vestro ore quid super his, quae postulabat,
judicaretis. Quia ergo vobis placet, quod
postulata accipiat, ne confundere videar
faciem ejus, quem honorare decrevi, dono
sibi et concedo Corpus Beati Clementis et
Praesulis, qui iussu Traiani Imperatoris in¬ mare
demersus fuit, et nobis, volente Deo,
redditus. Insuper et addo reliquias Apostolorum
Petri et Pauli, ut in omnibus laetificetur
mens Imperatoris, et habeat bonum
animum erga filios pacis”. His auditis Im¬perator
Augustus prodidit ad genua Papae ipse
et procerum suorum coetus et lachrymis
effusis exultat in his laudibus: “gratias tibi
reddo Imperator coelestis, cui ego poten¬tia
teneo regnum in terris. Tu Domine
adimplevisti desiderium meum, da mihi
quod possim videre Sanctum tuum, et in tali
loco ponere, ubi honorificetur nocte dieque
per nomen unigeniti Filii tui Domini
Nostri Iesu Christi, cum quo et cum Spi¬ritu
Sancto vivis et regnas in saecula saecu¬lorum.
Et cum omnes dixissent. Amen,
jussu Beatissimi Papae Adriani allatum est Cor¬pus
Clementis Martyris Gloriosissimi, et tra¬ditum
Ludovico Imperatori, qui frangens illi¬co
vas in quo erat positum, traxit singulatim
omnia ossa ejus; et ne aliquid deesset diligenter
aspiciens, involvit totum corpus in pretio¬so,
palio. Deinde posuit in vasculo pretioso,
quod ipse Rex secum habebat, factum de

Torna all'inizio