Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 160


eos, qui obnoxii sunt, extrinsecus anathematis est exercenda severitas, ut
tamen intrinsecus erga illos fraterne caritatis viscera non rumpantur. Unde
Paulus Thessalonicensibus: Si quis, inquit, non obedierit verbo nostro per
epistulam, hunc notate et ne commisceamini cum illo, ut confundatur, et
nolite quasi inimicum existimare
illum, sed corripite ut fratrem.
Item pacis Babilonie cultores ea, que ipsius pacis bona sunt, sibi
sufficere estimantes nichil ultra querunt vel appetunt, sicut quidam ex eis
dixisse legitur: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis. Huius autem
pacis amatoribus meliora post hanc vitam possidenda reliquuntur, quemadmodum
scriptum repperis, quoniam sunt reliquie homini pacifico.
Item pax Babilonie persecutionum immunitatem tribuit; pax Ierusalem
patientiam tantum exigit adversorum. Quod innuere voluit qui virtutes
numerans post pacem de patientia mox subiecit: Fructus autem spiritus
caritas, gaudium, pax, patientia
. Amplius: Pax Babilonie si tranquillior,
copiosior, perhempnior fuerit, in luxuriosam nimis et effeminatam
remolliet voluptatem iuxta illam satirice reprehensionis acrimoniam, que
aspergitur in Romanos:
Prestabat castas humilis fortuna Latinas
Quondam, nec vitiis contingi parva sinebant
Tecta labor somnique breves et vellere Tusco
Vexate dureque manus ac proximus urbi
Hanibal et stantes Collina turre mariti.
Nunc patimur longe pacis mala, sevior armis
Luxuria incubuit victumque ulciscitur orbem
.
Econtra pax Ierusalem quo multiplicior ac diuturnior fuerit, virtutum
merita virilius roborabit. Propter quod Petrus dicit fidelibus: Gratia
vobis et pax multiplicetur
. Et Paulus non iam longam, sed perpetuam
pacem Thessalonicensibus exoptabat: Ipse autem dominus pacis det vobis
pacem sempiternam in omni loco
.

Torna all'inizio