: Rationes diversarum mutationum

Pag 242


"Cremo tecta": tectorum a me crematio agitur, vel fit; vel tectorum
crematio sum, vel tectis crematio a me traditur; tectorum cremationis
sum auctor, vel actor, vel factor, vel causa, vel agens [vel
faciens]; do tecta cremationi, vel tectorum cremationi non parco;
vel sum tectis cremationi, pro: ad cremationem; vel per me traduntur
tecta cremationi; tectorum [vel tectus] cremationem ago, vel facio;
vel tectis cremationem trado; vel tecta per me patiuntur cremationem,
vel per me sunt in crematione; non vaco crematione tectorum;
vel me faciente tecta [non] sunt in crematione.
"Cremor": a me crematio sustinetur vel suffertur; cremationis
sum patiens; cremationi inhereo; cremationem patior; in crematione sum.
"Amo": a me habetur amor; sum habens, vel patiens,
vel plenus amoris; astrictus vel applicitus sum amori; habeo vel patior
amorem; non careo amore; vel sum in amore, vel sum plenus
amore.
"Amor": amor sum tibi, amori sum tibi, amoris causa sum tibi,
in amorem sum tibi, in amore sum tuo, quod tamen ad
eum qui amat et ad eum qui amatur referri potest.
Fiunt quędam harum mutationum interdum ipso verbo manente,
ut: «Expectatio creaturę revelationem filiorum Dei expectat»;
«gaudio gaudet propter vocem sponsi», sed
cum adiectivo hoc congruentius dicitur: magno gaudio gaudet.
14. Fiunt huiusmodi mutationes et maxime in genitivum et
per ablativum casum, vel per significantia idem, vel per significantia
fere idem, vel per universaliora, vel per quomodo libet
iuncta, vel per metaphoras. Per significantia idem, ut: amo te
karitate dilectionis, vel amo te dilectione magna. Per significantia
fere idem, ut: plaudo in letitia iubilationis, vel plaudo in iubilatione.
Per universaliora, ut: amo te affectione dilectionis, vel mira
affectione. Per quomodo libet iuncta, ut: amo te immensi tate
amoris. Per metaphoras, ut: ardeo, flagro, excandesco,
incendor, aduror amore tuo vel igne, facibus vel estibus vel incendio
vel flammis tui amoris; compungor, stimulor, perfodior,
conforor stimulis, spinis, dumis, iaculo, telo, sagittis, catapultis,
zimbinnis amoris, differor mucrone vel ense vel pugione amoris.

Torna all'inizio