habere aliquid proprium, sed aut erogare pauperibus, aut in commune
mittere, maneat mecum; qui hoc non vult, habeat libertatem, sed videat
utrum habere possit felicitatis aeternitatem .
In secundo quoque eiusdem operis sermone sic ait: Quisquis cum ypo crisi
In quibus profecto sancti viri verbis evidenter ostenditur, quia clericus,
qui pecuniam possidet, ipse Christi possessio vel hereditas esse vel
Deum hereditate possidere non potest. Quod tamen non de clericis omnibus
dicimus, sed de his specialiter, qui canonico censentur nomine, et
vivunt in congregatione. Ipsis enim, quia Deus offertur, terrena possessio
prohibetur. Sicut ipse Dominus ad Aaron in Deuteronomio loquitur
dicens: In terra eorum nichil possidebitis nec habebitis partem inter eos.
Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel .
Sed si cui ad tollendam pecuniam clericis sola tanti doctoris auctoritas,
necdum fortasse sufficiat, quid etiam beatus inveniatur super hoc
decrevisse Hyeronimus, non neglegenter attendat. Ad Eliodorum namque
episcopum inter caetera sic ait: Animadverte, frater, non licet tibi quic quam
|
|