Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 305


Tertia via sumitur ex parte perfectionis, quae est ad scientiam
acquirandam. Nam raro aut nunquam quis pervenit
ad perfectionem scientiae, nisi quasi ab ipsis cunabulis
vacare incipiat ad ipsam. Nam licet intelligentiae etiam
ab ipsa creatione sint bene dispositae ad intelligendum
et ad cognoscendum naturas rerum: homo tamen a sui
nativitate est male dispositus ad capiendam disciplinam.
Licet enim unus homo sit melioris ingenii quam alius,
universaliter tamen homines male nati sunt ad sciedum:
quia nostra cognitio incipit a sensu et a posterioribus.
Unde et Philosophus in primo de anima vult, quod anima
plus temporis apponat in ignorantia, quam in scientia.
per multum enim temporis quis insudat studio, antequam
pervenire possit ad prefectionem scientiae. Quare
si vita nostra est brevis, et artes et scientiae sunt difficiles
et longae, et homines communiter male nati sunt ad
capescendam scientiam; si volumus ad aliquam perfectionem
scientiae pervenire, debemus ab ipsa infantia
et quasi ipsis cunabulis inchoare. Decet ergo
omnes nobilies, et maxime reges, et principes, si
volunt suos filios distincte et recte loqui literales sermones,
et si volunt eos esse feruentes, et attentos
circa ipsos, et pervenire ad aliquam perfectionem
scientiae, ab ipsa infantia eos tradere literalibus disciplinis.
Nam (ut superius dicebatur) nullus est naturaliter
dominus, nisi vigeat prudentia et intellectu. Quare
si per cognitionem literarum efficitur quis intelligentior,
et magis viget prudentia et intellectu: tanto magis
decet filios regum, et principum etiam ab ipsa infantia
insudare literalibus disciplina, quanto decet eos intelligentiores
et prudentiores esse, ut posint naturaliter dominari.
Posset autem ad hoc idem alia ratio adduci. Nam nisi
princeps vigeat prudentia et intellectu, de facili convertitur
in tyrannum: quia non curabit de operibus virtutum,
sed appretiabitur nummismata, et exteriora bona ultra

Torna all'inizio