implorare; Nos vestris piis desideriis,  
et justis postlationibus inclinati,  
universis, qui ad Ecclesiam vestram in die  
transationis corporis Sancti Clementis Papae et  
Martyris, quod, sicut in antiquis scriptis  
habetur, in eadem Ecclesia requiescit, devota  
mente concurrerint, et ibidem vobiscum  
in ejusdem gloriosi Martyris veneratione  
vota laudis et placationis exsolverint, id  
ex parte omnipotentis Dei, et auctoritate  
Apostolorum Petri et Pauli ac nostra in suorum  
remissionem injungimus peccatorum.     
Datum Verularum Quinto Calendas Maji. ” 
Ipse namque Abbas instituit et sestum Inventionis  
ejusdem Martyris tertio Calendas Januarii  
recolendum, suprascripto Fratre Joanne  
Berardi suggerente atque rogante. Similiter  
fecit de sesto Cathedrae ejusdem Gloriosi Pontificis,  
ut decimo Calendas Februarii celebretur.  
In Marchiam Firmanam quosdam Fratres  
ad possessiones Beati Clementis delegavit, 	 
indeque pensiones et census recepit. Ad Commarchianos  
Episcopos literas Apostolicas impetravit  
ad recuperandas possessiones juris Beati  
Clementis. Textus vero epistolarum quas ab 	 
Apostolica Sede, et a regali Curia super rationibus 
Sancti Clementis, et rebus praedictis acquisivit,  
in hoc instrumentali volumine scriptae  
reperiuntur hoc modo: 
SE N T E N T I A 
In Clericos de Terra Sansonesca 
“ Alexander Episcopus servus servorum  
Dei, venerabilibus Fratribus Pinnensi  
et Valvensi Episcopis, salutem et Apostolicam  
benedictionem. Ex parte dilecti  
filii nostri Leonatis Abbatis Sancti Clementis de  
Piscaria nobis innotuit, quod cum in Clericos  
suos de Castellione interdicti sententiam  
pro suis excessibus promulgasset ipsi  
nihilominus post interdicti sententiam cantare  
praesumpserunt: quare ipsos cum divina  
officia celebrare non omiseririt, excommunicationis  
vinculo innodavit. Quia vero  
Ecclesiastica sententia, quae in malefactores  
aliquos rationabiliter promulgatur, rata debet  
et firma consistere, Fraternitati vestrae  
per Apostotica scripta praecipiendo mandamus,  
quatenus si ita est, praefatos Clericos  
publice accensis candelis per Episcopatus  
vestris excommunicatos denuntiari, et sicut  
excomunicatos faciatis ab omnibus cautius  
evitari, donec ad mandatum, et obedientiam  
praedicti Abbatis revertantur, et ei  
congrue satisfaciant, et cum literis vestris  
Apostolico se conspectui repraesentent. 
Datum Ferenti quarto nonas Aprilis. ” 
SENTENTIA 
Contra Clericos de Terra Sansonesca. 
“  Alexander Episcopus servus servorum  
Dei, dilecto filio Leonati Abbati Sancti  
Clementis de Piscaria, salutem et Apostolicam  
benedictionem. Nuntium et literas  
tuas debita mentis alacritate recepimus, et  
comperta solicitudine, quam de statu nostro  
et Ecclesiae tanquam devotus et specialis  
filius habere dignosceris, affectioni tuae  
praesentibus literis significamus, quod nos, et 
  |  
  |