Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

5


scripserunt, non curarunt de castris vel parvis terris magnam
[facere] mentionem, sed tan tum civitates magnas et famosas
describere sunt conati. nos igitur ystorias communis
Ianue legentes, et diversas cronicas revolventes nec non et aliquorum
auctorum dicta scrutantes, de civitate Ianue invenimus
aliqua, que presenti stillo iudicavimus adnotanda.
in quibus quidem civitatis Ianue auctor et tempus exprimitur,
ratio nominis exponitur et multa utilia explicantur. et
quoniam mentionem fecimus de regimine quo regitur et gubernatur
Ianua, ideo de regimine et rectoribus quedam posuimus generalia
documenta, ubi etiam quedam generalis exortatio ponitur,
per quam cives utiliter instruuntur. in fine autem huius operis

Torna all'inizio