Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 654


CLXXVII. De terremotu et aliis gestis, que fuerunt eodem tempore.


Anno Domini MCCII. Eo anno, quo quasi iubileo fere tota Lombardia tregue vinculatur in
lustro. Merito dixerim iubileo, quo et in remissione peccatorum maxima Ierusalem tendentium peregrinorum
accingitur multitudo. Inter quos defuere precipui Balduinus comes Francensis, Lodoicus
comes Blesensis nec non et Bonifacius marchio Montis-ferati. Eodem anno fuit terremotus magnus in
Syria, quo civitates et oppida nutaverunt; etiam ipsa Tyrus fere corruit universa; etiam stellarum visa
est in eadem provincia maxima dimicantium pugna, quarum septentrionales de orientalibus victoriam
detinebant; quod non est ambiguum futuri excidii presagium extitisse. Nam predicti peregrini apud
Venecias congregati, cum Venetis aripientes iter, primo Zadram, municipium Dalmacie munitissimum,
in sinu Adriatico situm, Venetis nimis infestum, auctorante venerabili viro Henrico Dandalo duce et
stolio Venetorum invadunt; quod non diu obsessum Veneti destruxerunt. Interrea filius imperatoris
Ysachii predictus puer Alexius de carcere liberatus Phylipum cognatum suum abiit, Alamanie regem,
supplicans, ut sibi auxilium impertiret.

CLXXVIII. De multitudine locustarum et de captione civitatis Constantinopolitane
et aliis gestis, que fuerunt eodem tempore.


Anno Domini MCCIII, tempore domni Ysachi de Dovaria anno primo potestatis
Regii, civis Cremone. Eo anno tanta fuit locustarum multitudo, quod germinancia destruxerunt
universa. Eodem anno predictus dux ceterique barones adholescentem unanimiter
assumentes, Adriatico mari decurso, ad Illiricum pervenerunt; et primo Duracium puero subiugatur.
Ceterisque maritimis subiugatis Constantinopolim per Elepontiacum pervenerunt. Interrea in Venetos,
ceteros Latinos Constantinopolim conmorantes Grecorum et Guarangorum desevit atrocitas, eos impugnans,
capiens et occidens. Cumque cives conmoniti legittimum dominum recipere et tyrrannum
excludere recusarent, irruentes Latini viritim in urbem, catenas fregerunt, naves submergerunt; et
cum Blacherne palacium obsiderunt, Oclighitria, id est beate virginis ycona ab evangelista Luca
virgini conformata, ad confusionem hostium menibus superponitur, sed a Latinis reverencius adoratur;
deinde Basilographia, id est regalis scriptura cuiusdam prophete Danielis Achivi, qui de imperatorum
Constantinopolitanorum successionibus enigmata scripsit, producitur in medio; ubi cum legeretur, quod
natio flava cesarie ventura esset urbis excidio urbemque gravi expugnatura prelio, tamen ad ultimum
quod in ipsos decidat! peritura, hoc facto confisi Achivi repente irruunt in Latinos; demum
urbe terra marique viriliter impugnata et ex magna parte conbusta, tyrrannus aufugit; ad hec Ysachius
restituitur, et Alexius adholescens in mense Iulio in ecclesia sancte Sophye magnifice coronatur;
postea eum Greci Latinos publice in iniuriis multis afficerent et privatim occiderent, Latini arma
sumentes rursus urbem conbusserunt et predam maximam exportarunt. Ad hec cum se tyrrannus
Andrinopoli recepisset, imperator iuvenis eum collecto exercitu cum baronibus effugavit et sibi
terram subiugavit. Sed cum peregrini magnis remunerandi promisit instarent, malo Grecorum
consilio usus, benefitiorum ingratus, clam et palam beneficiis adversatur. Igitur inter eum et Latinos
çiçaniis seminatis Greci, habentes eum exosum, quendam Constantinum imperatorem efficiunt, populus
autem Alexium Murçuflium coronavit. In qua contentione prepotens fuit Alexius ille Marçuflius;
adholescens vero Alexius, cum vix regnasset sex mensibus, suffocatur; pater Ysachus moritur. Marçuflius
tyrrannus a peregrinis de solutione peccunie impetitus solvere diffitetur. Quocirca Veneti pariter
et peregrini civitatem unanimiter adoriuntur et universam regionem in circuitu depopulantur et Murçuflium,
dum die quadam in nemorosis lateret insidiis, effugarunt et fratrem eius et vexillum et yconam
regiam capientes. Econtra de suis Greci viribus presumentes, lingue pocius contumeliis armati vel
audacia cordibus, rebellant. Eodem anno rex Armenie Antyochiam obsedit, et licet eam cum exercitu
introierit, non tamen optinuit. Eodem anno magister Petrus cardinalis, apostolice sedis legatus,
apud Syciliam Cilicie municipium Armeno catholico, XIII episcopis mitras et baculum, me presente,
in presentia regis Armeni tribuit pastoralem, recipiens ab eo debitam sancte Romane ecclesie fidelitatem.

Torna all'inizio