sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus,
mortuus et sepultus'. (4) Brevitate vero utimur vel quando
longam orationem materia non requirit vel quando non licet
diutius commorari.
67. (1) DEMOSTRATIO.
(2) Demostratio est cum res ita verbis exprimitur ut geri negotium
et res manere ante oculos videatur. (3) Et hec exornatio
in narratione adque conclusione precipuum locum habet (4) et
perfectissima est omnium exornationum, quia comprehendit ea
que sunt ante rem, in re, post rem (5) et a rebus consequentibus
aut circumstantibus non recedit. (6) Hoc in passione Christi totum
videri potest, si breviter cursum volumus totius intelligere
passionis, quia brevitas multum est demonstrationi accommoda.
(7) Scimus enim quod, adveniente solenitate paschali, Iudei
propter invidiam consilium inierunt ut interficerent Ihesum
Christum (ecce ante rem). (8) Postea subiunguntur illa que acta
fuerunt in re, scilicet quomodo conspuerunt eum, colafiçaverunt
et alapis ceciderunt (9) et, eum tandem falso accusantes, fecerunt
illum, clamante populo, crucifigi. (10) Quid post rem, id
|
|