Salimbene de Adam: Cronica

Pag 100


mecum. Et fiebant stationes in ecclesiis et in plateis, et levabant
manus ad Deum ad ipsum laudandum et benedicendum in secula;
et a divinis laudibus cessare non poterant, ita erant inebriati amore
divino. Et beatus qui plus poterat bene facere et Deum laudare.
Nulla ira in eis, nulla perturbatio, nulla disceptatio, nullus rancor.
Omnia pacifice et benigne fiebant ab eis, ita ut illud propheticum
dicere possent, Ys. LXV: Quia oblivioni tradite sunt angustie
priores et quia abscondite sunt ab oculis nostris
. Nec mirum.
Biberant enim de vino dulcedinis spiritus Dei, quo gustato «desipit
omnis caro». Ideo precipitur predicatoribus, Prover. XXXI:
Date siceram merentibus et vinum his qui amaro sunt animo. Bibant
et obliviscantur egestatis sue et doloris non recordentur amplius
.
Ad predicta facit quod Ieremias dicit in Trenis III: Scrutemur vias
nostras et queramus et revertamur ad Dominum. Levemus corda
nostra cum manibus ad Dominum in celos
. Revera ita faciebant,
ut vidi oculis meis, et illud quod Apostolus precipit adimplebant,
I Timothei II: Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus
sine ira et disceptatione
. Et quia Sapiens in Proverbiis dicit,
XI, quod, ubi non est gubernator, populus corruet, ne credas eos
sine duce fore, dicamus de ducibus congregationum istarum.
De fratre Benedicto, qui inchoavit devotionem que fuit tempore Alleluie.
Nam primo venit Parmam frater Benedictus, qui dicebatur
frater de Cornetta, homo simplex et illitteratus et bone innocentie
et honeste vite, quem vidi et familiariter cognovi Parme et postmodum
Pisis. Erat enim vel de valle Spoletana, vel de partibus
Romanis. Non erat alicuius religionis, quantum ad congregationem,
sibi ipsi vivebat et soli Deo placere studebat; amicus valde erat
fratrum Minorum. Quasi alter Iohannes Baptista videbatur, qui
precederet ante Dominum et pararet Domino plebem perfectam.
Hic habebat in capite capellam Armenicam et barbam longam
et nigram et tubam eneam, sive de oricalco, parvulam, cum qua
bucinabat, et terribiliter reboabat tuba sua nec non et dulciter;
zona pellicea erat accinctus; habitus eius niger erat ut saccus,

Torna all'inizio