Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 120


MCCXXV. Iohannes Iherosolimitanus
rex de partibus rediens ultramontanis, cum
uxore sua pregnante filia regis Hyspanie,
quam duxit ibidem, apud Capuam morari
elegit, ubi Imperatore mandante honorifice
receptus est, ibique mense Aprilis filiam
peperit uxor eius, cum qua postmodum in
Apuliam descendit, et apud Melphiam Imperatorem
de Sicilia uenturum expectat.
Tunc Imperator ipse barones omnes
et milites infeudatos ad Sarracenorum confusionem
in Siciliam uocat, et tunc ipse in
Apuliam uenit.
Honorius papa Urbem exiens propter
seditiones et bella que in ea fiunt sub Parentio
senatore, apud Tybur se contulit, ad
quem, pro dilatione passagii optinenda Imperator
mittit regem predictum et patriarcham;
qui tamen apud Reate accepere
responsum.
Interea Imperator omnes Regni prelatos

Torna all'inizio