Ad septimum dicendum, quod alicui agenti vel imprimenti, potest aliquod recipiens
assimilari dupliciter: vel secundum formam tantum; vel secundum formam
et actionem; sicut aliquid illuminatur a sole, ut etiam alia illuminet ad
similitudinem solis, sicut luna; et haec est assimilatio secundum convenientiam
in forma et actione. Aliqua autem illuminantur ut in seipsis luceant, sed lumen
in alterum non transfundant, ut terrestria colorata, quia color est aliquid lucis.
Sic etiam assimilantur Angeli Deo in receptione divini luminis, et haec assimilatio
ostenditur in hoc quod dicit: «Deiforme, inquantum possibile est, similans»,
et etiam in transfusione eiusdem in alios; et hoc ostenditur cum dicitur:
«Ad inditas illuminationes, idest secundum virtutem et regulam datarum illuminationum
ascendens in Dei similitudinem», operando in alios secundum suam
proportionem; et ideo nominat ascensum, quia in hoc est perfectio similitudinis,
et omnium divinius est Dei cooperatores fieri, sicut ibidem dicit Dionysius:
propter quod etiam philosophi posuerunt finem intelligentiarum moventium
orbes (quem intendunt) assimilationem divinam in causando. Et sic patet quod
prima similitudo respondet scientiae, sed secunda actioni.
ARTICULUS 2
Utrum unus Angelus purget alium.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod unus Angelus alium non purget. Purgatio enim non est nisi per
gratiam. Sed solius Dei est dare gratiam. Ergo ipse solus purgat.
2. Praeterea, purgatio non est nisi ab immunditia. Sed in Angelis bonis post
casum malorum, nulla remansit immunditia. Ergo non est ibi purgatio.
3. Item, videtur quod nec illuminatio unius per alterum fiat. Quia informare
mentem est solius Dei, ut ait Augustinus. Sed illuminari non potest
Angelus, nisi mens sua informetur. Ergo videtur quod unus Angelus alium non
illuminet.
4. Praeterea, sicut habetur Matth. 23, 10, «Magister vester unus est Christus»;
ubi dicit Augustinus, quod ipse solus est qui interius docet. Sed illuminatio est
per modum cuiusdam doctrinae. Ergo videtur quod solus Deus mentem Angeli
illuminet.
|
|