ista duo, que non sunt in ipso duo sed unum, ait quod sit “causale
omnium que sunt”. In omnibus sane creatis aliud est causa, aliud vero
causatum vel causale, sicut aliud est forma, aliud formale vel formatum,
sed in Deo idem est, quia Deus est hoc ipsum Deus. Idcirco et omnium
que sunt, causa est et causale. Vel certe causale dicitur ad ea tantum
que sunt, causa vero non solum ad ea que sunt, sed etiam ad ea que non
sunt, ut aliqua causa est falsorum, sicut voluntas fallendi, sed tamen falsa
non sunt in rerum natura. Sic etiam opinio est causa fictorum, que ficta
non existunt. Quia igitur causale tantum est eorum que sunt, iure ait
quod unitas est causale omnium que sunt, quoniam non entium unitas
esse non potest causale, quia et que non sunt, nec unum sunt. Et si dicatur
unum falsum vel una cimera, non tamen ibi unum est unum, quia tale
est semper predicatum quale subiectum esse permiserit. Cum enim dicitur
“falsum est unum” vel “cimera est una”, ubi unum quod affirmatur
de falso vel de cimera non est unum, quia nichil est, sed quidam
modus dicendi est per privationem prolatus, ut dicatur “falsum est
unum”, id est non est plura, vel “falsum est falsum”, id est falsum non
est verum. Similiter de cimera iudicatur, ut cimera est opinabilis, vel
una, vel non homo, id est non est scibilis, non est plura, non est homo.
Sic etiam cum dicitur “cimera est cimera”, id est cimera non est. Hec
propter indagatores dicta sunt. Nunc revertamur ad propositum.
Dixerat quod unitas est causale omnium que sunt. Sed ne putares
quod eiusdem unitatis aliquid esset causale, subiungit: ipsum autem nichil,
id est ipsa unitas non est aliquod eorum que facta sunt, et ideo ei causale
nichil est. Ceterum quomodo se habeat ad ea que sunt, subiungit: ut
omnibus que sunt superessentialiter exaltatum. Quasi dicat: omnia, que sunt,
intelliguntur esse. Ipsum autem causale omnium ita intelligatur esse,
ut superessentialiter exaltatum omnibus que sunt. Sed que differentia est
inter creaturam de qua dicitur “est”, et Creatorem de quo etiam dicitur
“est”? Ad quod dicimus quod Creator est simpliciter, non admittens
tempus in suo essendo; creatura vero est secundum nunc, id est secundum
tempus. Sed quid dicit, quod causale omnium que sunt, est superessentialiter
exaltatum? Certe essentialiter est superexaltatum omnibus
que sunt, quia cum omnium que sunt sit aliqua causa, ipsius quod
est causale omnium nulla causa est, et ideo superessentialiter exaltatum est.
Iam hic ex miraculis, que supra de Deo locutus est, concludit et
ait. Sed quid dicit in hac conclusione? Audiamus: Igitur superessentialem
|
|