gratis set cum pacto restitutionis in equali eius quod concessum est,
puta in mutuo, sic et recompensatio fieri debet. Si autem concedatur usus
tantum gratis cum pacto restitutionis eiusdem rei, puta in accomodato, sic
et debet fieri recompensatio. In locatione autem et venditione non est obligatio
nisi secundum equalitatem iustitie, nisi quatenus locator et venditor
gratis mihi locat et vendit magis quam alteri persone. Et plus naturaliter
obligor diligere ceteris paribus donantem quam mutuantem, et mutuantem
quam accomodantem et accomodantem quam locantem vel vendentem.
Unde et philosophus dicit in IX Ethic. , sicut dicebatur supra, quod recompensatio
accepti beneficii aliter fit in amicitia utilis et aliter in amicitia honesti,
quia in amicitia utilis est mensuranda recompensatio secundum utilitatem
quam consecutus est ille qui beneficium accepit; set in amicitia honesti
est recompensatio mensuranda secundum affectum eius qui beneficium dedit.
Obligare autem ex certo pacto ad beneficium recompensandum non
competit amicitie honesti quia scilicet in tali amicitia amicus benefaciens
considerat affectum amici ut scilicet sibi gratis et liberaliter recompenset
cum oportunitas fuerit. Set obligare certo pacto ad recompensandum est
proprium in amicitia utilis. Et ideo non debet obligari ad plus reddendum
quam accepit. Non autem plus accepit quam ipsam quantitatem pecunie,
quia eius usus qui est pecunie consumptivus non est aliud quam ipsa pecunia
et ideo non oportet ad plus obligari quam ad restituendum pecuniam,
ut dictum est supra.
C. XXXIII. Item est contra legem humanam in speciali quantum ad
legem canonicam, que in decreto et decretalibus continentur. Hec enim in
pluribus locis usuram nimis detestabiliter abhominatur mandans quod usurarii
usuras restituere compellantur mulctansque diversis et acerbis penis
restituere contempnentes. Set contra quia secundum legem canonicam sunt
quidam casus in quibus usura potest committi, ergo non est generaliter contra
legem canonicam. Et dicendum quod lex canonica generaliter prohibet
omnem usuram proprie sumptam, set dicitur in quibusdam casibus eam concedere
propter quandam similitudinem cum contractibus usurariis cum tamen
secundum veritatem et canonis ipsius determinationem ibi non sit usura
In casibus enim in quibus per sapientes iudicatur quod ultra sortem aliquid
detur non per se quidem, set per accidens; set per se ex alio congruo motivo,
sicut dicebatur supra de pena apposita in contractu, voluntas dantis debet
completa voluntate hoc velle. Quod si nolit, non est dicendum aliquid velle
set disvelle, quia malum velle non est velle, sicut malum facere non est facere
set destruere. Sicut etiam non est in quibusdam casibus symonia quando
pro spiritualibus dantur temporalia secundum quod iudicant sapientes. Ubi
scilicet per se non intenditur commutatio, set ordinata provisio, commutatio
autem accidit. Omnia autem predicta vel multa ex eis possent particulariter
secundum diversas condiciones ad quodlibet peccatum generaliter adaptari;
set hoc commodius faciendum est per specialem tractatum.
|
|