Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 532


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de dulia; et circa hoc quaeruntur tria: 1. Quid sit; 2. Utrum
habeat diversas species; 3. Cui debeatur.
ARTICULUS 1
Utrum latria et dulia sint idem
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod dulia sit idem quod latria. Deo enim non debetur nisi unus
honor. Sed debetur ei dulia et latria, sicut dicit Glossa super illud Psalm. 7:
«Domine Deus meus, in te speravi. Dominus omnium per potentiam; cui
debetur dulia: Deus omnium per creationem, cui debetur latria». Ergo dulia et
latria sunt idem.
2. Praeterea, eadem virtus caritatis est qua diligitur Deus, et proximus. Sed
latria honoratur Deus, dulia proximus. Ergo est eadem virtus.
3. Praeterea, differentia secundum materiam non diversificat speciem, ut dicitur
10 Metaphys.. Sed honor qui debetur Deo et proximo non differunt
nisi secundum materiam. Ergo non sunt diversi in specie; et sic idem quod
prius.
4. Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Ergo quamvis sit Deus
magis honorandus quam proximus, non propter hoc sunt diversae species.
SED CONTRA, sapientia et scientia sunt diversa dona: quia unum est de aeternis,
alterum de temporalibus. Ergo simili ratione latria et dulia sunt diversae virtutes.
Praeterea, habitus distinguuntur per actus, et actus per obiecta. Sed dulia et
latria habent diversa obiecta. Ergo sunt diversae virtutes.
Solutio
Respondeo dicendum, quod honor debetur alicui ratione excellentiae quae in
ipso est. Non est autem unius rationis excellentia divina et humana, et ideo non
est honor unius rationis. Unde oportet quod latria et dulia differant speciem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod dulia, quantum ad proprietatem vocabuli,
dicit servitutem communiter, cuicumque debeatur: et quia Deo debetur honor
vel servitus secundum modum perfectiorem; ideo nomen duliae commune contrahitur

Torna all'inizio