Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 300


SED CONTRA est, quod dicit Philosophus in 2 Top., quod amor est in concupiscibili.
Praeterea, ordo partium animae proportionatur ordini partium corporis. Sed in
partibus corporis unum membrum officium suum exercet respectu omnium
membrorum, sicut pes non solum se, sed omnia alia membra portat. Ergo et
concupiscibilis non solum sibi, sed omnibus aliis concupiscit et amat; et ita
amor eorum quae ad omnes potentias pertinent, in concupiscibili esse videtur.
Praeterea, amor non est nisi cogniti. Si ergo in omnibus viribus esset amor proprii
boni, pari ratione in omnibus esset cognitio proprii boni; quod falsum est.
Praeterea, obiectum concupiscibilis est bonum concupiscenti conveniens absolute.
Sed quidquid est bonum secundum unamquamque potentiam est concupiscenti
conveniens. Ergo appetere bonum uniuscuiusque potentiae pertinet ad concupiscibilem,
et eadem ratione amor; et ita amor non erit nisi in concupiscibili.
Probatio primae. Si enim obiectum concupiscibilis non esset bonum conveniens
concupiscenti simpliciter, esset obiectum eius bonum conveniens solum concupiscibili.
Bonum autem conveniens unicuique potentiae est per comparationem
ad suum actum, sicut bonum conveniens visui, id quod est bonum ad videndum.
Ergo secundum hoc, obiectum concupiscibilis esset bonum sub hac ratione qua
est bonum ad concupiscendum. Sed hoc est impossibile: quia concupiscere id
quod est bonum ad concupiscendum, sequitur reflexionem concupiscibilis super
actum suum, secundum quod concupiscit se concupiscere, vel bene concupiscere:
illud enim ad quod aliquid est bonum, per prius desideratur, cum sit finis. Sed
reflexionem potentiae super suum actum praecedit naturaliter simplex actus
ipsius potentiae in suum obiectum directe tendens, sicut per prius video
colorem, quam videam me videre. Ergo obiectum concupiscibilis non potest
esse aliquid sub hac ratione quod est bonum ad concupiscendum: quia concupiscere
hoc esset naturaliter prius et posterius reflexione concupiscibilis supra
suum actum; quod est impossibile. Ergo necessarium est alterum dare, scilicet
quod bonum conveniens concupiscenti absolute sit obiectum concupiscibilis.
Solutio
Respondeo dicendum, quod omne quod sequitur aliquem finem, oportet quod
fuerit aliquo modo determinatum ad illum finem: alias non magis in hunc finem
quam in alium perveniret. Illa autem determinatio oportet quod proveniat ex
intentione finis, non solum ex natura tendente in finem: quia sic omnia essent
casu, ut quidam philosophi posuerunt. Intendere autem finem impossibile est,
nisi cognoscatur finis sub ratione finis, et proportio eorum quae sunt ad finem
in finem ipsum. Cognoscens autem finem et ea quae sunt ad finem, non solum
seipsum in finem dirigit, sed etiam alia, sicut sagittator emittit sagittam ad

Torna all'inizio