deputarem. Et certum teneo, quia si in illius peregrinationis itinere me
obire contingeret, non tam proprii reatus me gravaret exicium, quam illius
attolleret dignitas meritorum.
Hanc itaque spem meam illud etiam roborat, quod mihi vir religiosus
et prudens ante quintum fere diem Stephanus apostolicae sedis cardinalis
presbyter intimavit. Ait enim, quia vassus quidam Burgundio genere,
Anniciensis episcopatus aecclesiam beatae Dei genitricis semperque virginis
insigni titulo decoratam, quae vocatur in Podio, orationis gratia devotus
adiit, et peractis orationibus ac devotione completa redire coepit ad
propria. Cumque venisset ad pagum quendam, in quo cella cuiusdam
monasterii, cuius me vocabulum fugit, a religiosis fratribus incolebatur,
languore correptus cecidit, aegrotavit et obiit. Dehinc cum iam lotum
atque ex more linteis obvolutum in medio iaceret cadaver exanime, ac pia
|
|