Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 482


robusti debilem, apparenciam facere; nec obstare potuerunt quin
vituperia graviora pertingant. Et dixit: res regi prohibita est
ebrietas quia, cum rex regni sit custos, quam turpe est ipsum
sui ipsius custodia indigere! Et dixit: inter reges est felix
ille in quo dominium predecessorum dirigitur, et infelix ille in
quo ipsum subicitur et privatur. Et dixit: ex consuetudinibus
unamquamque quidam malam reputant, quidam bonam, preter
fidelitatem quam reputant omnes bonam. Et dixit: bonorum bonitas
invicem bonos cogit diligere; malorum malicias invicem
cogit odire; nam videre potes quod veridicus veridicum diligit,
et fidelis fidelem, mendax vero abhominatur mendacem, et latro
latronem capit, nullam cum eo cupiens propinquitatem habere.
Et dixit: qui constantis est anime bono se regit consilio, qui
vero infirme ac debilis, committit omnia communi dispositioni
fortune. Et dixit: convenit vicedomino regis ut erga populum
patienciam habeat et iram suam compescat; et si forte rex crudelis
extiterit, ipse cum hominibus mansuetudine operetur;
et si rex multo fuerit mansuetus, ipse rigiditate fruatur qua
suppleat regis deffectum. Et dixit: expedit nullum absolute super
regno prestare consilium, nisi illum quem re statuit pro se ipso
in regno, ut propterea mala consilia non emergant in eo. Et
dixit: mali credunt de hominibus quecumque mala feruntur ut
malignandi ius habeant et eo quod malis consuetudinibus pociantur.
Et dixit: non imitaris operibus, dum verba sufficiant.
Et dixit: qui legi non credit, eum mederi non cogitemus quia
qui ob cibaria suffocatur cum aqua medetur; qui vero aqua suffocantur
curationem non recipiunt alicuius beneficio medicine.
Et dixit: non inhabites terram in qua sumptus lucra exuperant
et in qua prevalent mali bonis, et ubi domini plurimum menciuntur.
Et dixit: utile est tacere super eo quod scienter

Torna all'inizio