: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 254


Amico.
Ad expellenda tedia, que segnities sepe provocat lectionum, ad vos pro
cane recurrit scribentis indubitata fiducia, quo venatoris venantis sit vena
fecundior, et grato reperto referantur gratiarum merita donatori.


Respondet amicus.
Exaudirentur pro cane fusa precamina, nisi quia deludibilis venationis
timetur eventus, quo posset forsan studentis efficacia prepediri. Siquid
autem sit aliud, quod vestrum delectet animum, noto vestre voluntatis
arbitrio transmittetur.


… amicis … amicus.
Sospes vivens per Dei gratiam et equo carens, ecce illuc mitto famulum
meum iuxta vestra verba facturum. Propter quod rogo et instanter peto,
quatenus equum vestrum ferrantem post eius experientiam retinendum,
mihi per eundem famulum, sublatis si placet occasionis et more contradictionibus,

Torna all'inizio