Poggio Bracciolini: De vera nobilitate

Pag 34


tanquam lumen, quo clariores notioresque efficiamur. Quis
enim negarit nos progenitorum virtutibus reddi illustriores ac
nobiliores? Nam si que agimus celebrari volumus memoria posteritatis,
necesse est ut ea commemoratio commendatioque tanquam
in parentum imagines refulgeat in filios, ad quos hereditatem
quoque glorie transfundere voluerunt. Est profecto multorum
opinio nobilitatem quemadmodum bona fortuita hereditariam
nobis a parentibus relinqui, que tamen abicere ac retinere
in filiorum sit licentia ac potestate. Nam qui maiorum virtutes et
patrimonium servarit, nobilitate respondebit superioribus. Qui
deterioribus studiis deditus vitiis et flagitiis vitam macularit profligabit
nobilitatem partam non secus ac patrimonium, si prodigus
fuerit et sumptibus profusus.
78 Nullo enim pacto negandum est paternam nobilitatem
migrare in filios et esse et dici nobiles quorum nondum virtus est
cognita. Hoc et sentit Cicero in oratione quam pro Sextio scripsit
inquiens: ‘vosque adolescentes, qui nobiles estis, ad maiorum
vestrorum imitationem excitabo!’. Vult sapientissimus Cicero
etiam illos nobiles esse, qui nondum per etatem paternarum virtutum
imitatores esse potuerunt. Atqui - loquar enim quod sentio
- citius appellabo nobilem qui excellentis parentes potest referre,
ipse vel paululum virtute ornatus, quam qui obscuris maioribus
extiterit omni virtutum genere excellens. Priori patefactus est aditus
ad lucem commendatione maiorum, que illos notissimos in
vulgus fecit, ut parvula quedam virtutis lux in eo plurimum refulgeat
propter superiorum splendorem; huic autem, cui nullus precessit
aditus ad hominum famam, magno lumine opus erit ad illustrandam,
in qua natus est, obscuritatem. Maiori enim quadam
difficultate per ignotum iter cogimur proficisci. Alter partam gloriam
parvo labore sustentat, alter cum obscuritate certans plurimo,
tempore, multo labore, opera diligenti eget ad amplitudinem et
laudem, ex qua venit nobilitas, consequendam.

Torna all'inizio