Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 179


interfecerit in sua bellicosa uirtute regem Prothesilaum, regem Patroclum,
regem Merionem, regem Cedium, regem Polixenem,
regem Prothenorem, regem Xantipum, regem Alpinorem, regem
Archilogum regem Dorium, regem Polixenart, regem Ysidum,
regem Pollibetem, et regem Leochidem, et alios multos
nobiles gentis nostre. Quid ergo, eo mortuo, possunt sperare
Troyani, nisi ultimum eorum excidium, et nos, quid ultra sperare
debemus, nisi quod de eis simus absque longi temporis mora uictores?
Verum quia bellum aliquid in spe certa uictorie inire non
possumus absque ipsius Achillis presencia uirtuosi, bonum esset et
utile, si uobis uidetur acceptum, ut donec Achilles in suis uiribus
conualescat, ad regem Priamum nostros nuncios destinemus ut, obtentis
induciis sub treuge duorum mensium firmitate, cadauera mortuorum,
quorum fetore confundimur, ualeant interim igne cremari,
et ut interim uulnerati nostri ad sanitatis beneficium reducantur.
" Et sic Agamenon suo colloquio finem fecit. Astantes igitur vniuersi
consilium et dictum Agamenonis unanimiter conprobant et sic esse f
aciendum ortantur. Mittuntur ergo de hoc legati ad regem Priamum
et petite duorum mensium inducie conceduntur.
Inter uero istas inducias Palamides ualde conqueritur inter reges
de dominio Agamenonis. Et cum quodam die dicti reges in tentorio
Agamenonis conuenissent et Palamides sua consueta uerba
contra regem Agamenonem effudisset, Agamenon in sui discretione
respondens, utpote qui erat in omnibus multa sapiencia
moderatus, in communi audiencia tunc presencium uerbis Palamidis
respondendo sic dixit: "Amice Palamides, de potestate mei regiminis
hucusque michi concessa an putas me exinde multa iocunditate
letari, cum ab ipso principio nec eam exquisiuerim nec eam

Torna all'inizio