Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 154


ciuitate Aquini, cum predictis exclusis comitibus terram intrat Sancti Benedicti;
qui castrum Pedemontis per uim capientes, licet qui erant in eo, pro uiribus restitissent,
quadraginta seruientes ad ipsius castri custodiam deputarunt. Hii sequenti dominica uersus
Sanctum Germanum suas acies dirigentes, uenerunt usque ubi dicitur Monumentum. Et
exinde discedentes, cum nullus de imperiali exercitu hoc Magistro iustitiario prohibente,
egrederetur ad illos, per Plumbareolam, que metus causa fuerat ab incolis derelicta, iter
habentes, et per castrum Pignatarii, quod desertum simliter fuerat, uersus Sanctum Angelum
Theodici dirigunt gressus suos. Set cum nihil proficerent quia bene munitum erat
castrum, et illuc Roggerius de Galluccio cum XL. seruientibus missis a Magistro iustitiario
uenerat, abinde recesserunt et uersus castrum Teramum profecti sunt; quod ui capientes,
quanquam ipsius habitatores optime se pro fide Cesaris defendissent, bona diripentes eorum,
illud incendio tradiderunt; sicque onerati spoliis in Campaniam sunt reuersi. Quibus recedentibus
Magister iustitiarius cum imperiali exercitu exiens de Sancto Germano, una cum
dominis Aquini super castrum Pedemontis uadit, illud dare destructioni disponens, nisi abbatis
et conuentus precibus destitisset, sicque in sua reuersi sunt. Tunc ad ipsum iustitiarium
uires fidelium Cesaris undique confluentes, cum eis resistere hostibus se parabat. Mense
igitur Martii, XVII. mensis eiusdem qui dies erat ueneris, rediens papalis exercitus ad castrum
Pedemontis, sequenti die sabbati se in duas diuidens acies, per montes et plana milites
et pedites iter habentes, eorum quidam uersus monasterium et quidam uersus Sanctum
Germanum dirigunt gressus suos. Quibus cum idem Magister iustitiarius, cuius ducebant
animum diuersorum consilia in diuersum, uellet obstare, ne per montium aditus liber pateret
hostibus ad Sanctum Germanum accessus, ipsis per uires oppositas obsistere preuidit
in monte, mittens ad obseruandos montium transitus quosdam de nocte milites et balistas.
Qui ascendentes hostes pro uiribus repellentes, bellum inire cum eis pro fide Cesaris minime
timuerunt. Cumque in loco ubi est ecclesia sancti Matthei seruorum Dei conflictus fieret,
rumor ad ipsum iustitiarium, quod sui cum hostibus dimicarent, ad Sanctum Germanum
peruenit. Qui mox licet inconsulte montem subiens, nec metuens mortis occasum, hostium
in medio se obiecit cum suis; quem secutus Adenulfus filius Acerrarum comitis memoratus
et nonnulli milites et pedites, qui mori pro fide Cesaris non timebant, hostium ictus
repellere suis ictibus conabantur. Set cum locus non esset ydoneus ad pugnandum, et uiam illam,
qua itur ad Sanctam Mariam de Albaneto, fugatis imperialibus de supernis papalis iam
acies occupasset, cum ex aduerso ascendentibus ipse iustitiarius obstare non posset, retrocedere
non sine suorum clade coactus est; et tunc cum ipso Adenulfo Acerrarum comitis filio
in brachio uulnerato et ex suis admodum paucis in uallo Casinensis monasterii se recepit,
ubi per ipsum iustitiarium Iacobus Sinibaldus custos fuerat institutus; reliquos uersus Sanctum
Germanum ad fugam cogentibus qui habuerant de Marte triumphum. Quos ciues Sancti
Germani qui Cesaris fidem seruabant unanimiter receptantes, cum suis omnibus saluos fecerunt,
et ea die, quamquam diros et duros paterentur insultus ab hostibus, ita quod enses ignem et

Torna all'inizio