Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 462


veni ad unum magnum montem, in uno cuius latere montis
omnia animalia illic habitancia nigra sunt, et homines et
mulieres valde extraneum modum habent vivendi. Ab alio
latere montis omnia animalia alba sunt et homines et mulieres
valde extraneum modum vivendi habent ab aliis. Omnes mulieres
ibi nupte unum magnum barile de cornu in capite portant,
ut agnoscantur quod, nupte sunt.
3. Hinc transiens per xviit alias dietas et per terras et
civitates multas et veniens ad unum magnum flumen, aplicui
ad unam civitatem, et per transversum istud flumen habet
unum pontem. In capite eius in domo cuiusdam hospitis hospitatus
fui. Qui volens complacere michi, dixit: « Si tu vis
bene piscari videre, veni mecum ». Et sic me duxit super istum
pontem, in quo dum sic essem, aspexi et vidi in illis suis barchis
mergos super perticas alligatos, quos postea ille homo uno filo
ligavit ad gulam, ne illi se in aquam submergentes et pisces capientes
illos comederes possent. Unde in una barcha posuit
tres magnas cistas, unam ab uno capite navis, secundam ab
alio, terciam vero posuit in medio. Dum autem hoc sic fecisset,
illos mergos disolvit, qui se postea in aquam submergebant, et
sic pisces quam plurimos capiebant, quos ipsemet postea in illis
cistis ponebat. Dum autem sic plene essent, a collo eorum filum
illud accipiebat et eos in aquam submergere permittebat, ut
inde piscibus pascerentur. Cum autem pasti sunt, ad sua loca

Torna all'inizio