Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 246


concessa sunt, et confirmata, ea videlicet racione libenter
concedimus, et confirmamus: hoc est ipsas hereditates superius nominatas,
cum iam dictis finibus suis, et cum castellis, ecclesiis
servis, et ancillis, cespitibusque suis, montibus, collibus, vallibus
toronibus, aquis, pascuis, pratis, campis, silvis, molendinis, et cum
omnibus que nominari possunt) (insuper concedimus in eodem
cenobio montem, qui dicitur Acerum cum inclitis finibus suis, et
inclitam ipsam vuallem Soranam cum omnibus ecclesiis, montibus
campis, et silvis, et omnibus pertinenciis suis, et cum aliis ecclesiis,
et terris, que sunt in finibus Sorane civitatis, et sicut precepta
vel scripciones, et offerciones eiusdem monasterii continent). insuper
concedimus et confirmamus in iam dicto cenobio omnia monasteria,
terras, et cellas per diversa loca regni Italici constructas,
et omnia, que nominatim scripta sunt in precepto domni Ottoni
patris nostri serenissimi imperatoris. (recepimus preterea pretaxatum
monasterium cum omnibus pretaxatis monasteriis, ac cellis,
rebus quoque ac familiis ibidem aspicientibus, cum fratribus ac monachis
ibidem Deo famulantibus, sub nostre tuicionis munburdum).
(statuentes [.....] abbates et prepositi eiusdem loci, iuxta priscam
consuetudinem ad communem utilitatem fratrum sua providencia
disponat absque alicuius contradiccione). precipientes itaque iubemus,
ut nullus princeps, dux, marchio, comes, castaldio, seu
qualibet regni nostri magna parvaque persona res predicti monasterii
invadere, seu homines liberos et servos distringere, pignerare,
seu molestare audeant, neque pensionem hab eis exigere
presumant. (Si quis igitur huius nostri precepti confirmacionem
seu mumburdi tuicionem aliquando infringere conatus fuerit, sciat
se compositurum auri optimi libras mille quingentas, medietatem

Torna all'inizio