Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 471


calorem, per quem agit et resistit contrariis. Tertio
ignis per ea quae accepit a natura, naturaliter tendit sursum.
Ergo ad hoc quod regimen sit bonum et naturale,
tria requiruntur. Primo, ut populus taliter disponatur
et ordinetur, ut possit consequi finem intentum. Secundo,
ut removeantur prohibentia et deviantia ab huiusmodi
fine. Tertio, ut dirigatur et promoveatur in finem
praedictum. Sic enim videmus in sagitta dirigenda in signum
aliquod: quia primo efficitur recta, ut possit melius
in finem tendere: secundo efficitur pennata, ut melius
aerem scindat ne prohibeatur tendere in ipsum signum:
tertio a sagittante sagittatur et dirigitur in signum intentum.
rex igitur et quilibet director populi, est quasi sagittator
quidam: populus vero, est quasi sagitta quaedam
dirigenda in finem et in bonum. Tria igitur spectant ad
regis officium. Quia primo solicitari debet, ut gens sibi
commissa habeat per quae possit consequi finem intentum.
Secundo debet prohibentia removere. Tertio gentem ipsam
debet in finem dirigere. Ea vero quae deserviunt ut
populus possit consequi finem intentum et bene vivere,
sunt tria. videlicet, virtutes, scientia, et bona exteriora.
Debet igitur rex solicitari ut in suo regno vigeat studium
litterarum, et ut ibi sint multi sapientes et industres. Nam
ubi viget sapientia et fons scripturarum, oportet quod
inde totus populus aliquam eruditionem accipiat: ne
ergo existentes in regno sint tenebris ignorantiae involuti,
spectat ad reges et principes valde esse solicitos de
studio litterarum. Immo (ut infra patebit) si dominator
regni non promoveat studium, et non velit sibi subditos
esse scientes, non est rex, sed tyrannus. Secundo ad consequendum
finem intentum deserviunt boni habitus et
virtutes. Non enim sufficit finem cognoscere, et habere
illuminatum intellectum; nisi sit quis virtuosus, et habeat
ordinatum appetitum, ut velit consequi finem illum: spectat
igitur ad rectorem regni ordinare suos subditos ad

Torna all'inizio