[57.] Nocte itaque perventa parvam naviculam ascendens, qua predictus Iohannes diaconus ad ipsius insule marginem prestolando latitabat. Hecilinus vero comes, qui postea Baiovariorum dux effectus est, et Raimbaldus Tarvisianus comes, Teupernus bellicosissimus vir, Rainardus, Tamo, camerarii, Waltterus, unicus capellanus, Fredericus, postmodum Ravennas archiepiscopus extitit, qui simul in predictam navim ascenderunt. Qui tota nocte et die nautis inquiete navigantibus iam sequentis noctis in tempestate sancti Servuli ęcclesiam, quę non longe a ducis palacio scita decernitur, applicuerunt, ubi Petrus prepotens dux tanti hominis occulte adventum prestolabatur. Et quia tetre noctis obscuritate minime conspici vicissim sese valebant, inter amplexus et novi ospitis dulcissima obscula dux taliter illum allocutus est: "Si vis sancti Zacharię monasterium previdere, instanter oportet te illuc ire, quo lucis ante crepusculum in palacii mei meniis queas dignissime ospitari". Deinde navim uterque ascendens alter proprium palacium, alter quidem predictum petiit monasterium. Postquam illius monasterium ingressus ipsi patefactus foret, ecclesiam intravit; haud tamen illic diucius commoratus, sed, ut condictum fuerat, ad palacium advenit et omni dequoritate illius perlustrata, in orientali turre secum duobus suis retrudi et servari voluit. Erat sane vili, ne agnosceretur, habitu indutus.
[58.] Prefatus vero Hecelinus cum ceteris ducem de matutinali officio veniente ante Sancti Marci limina exceperunt; cui salutaria verba, ne circumstantes hoc secretum sentirent, ex imperiali parte pertulerunt. Quibus dux quomodo imperator vigeret, vel ubi esset inquiens requisivit. At illi apud Pamposiae monasterium eundem sospitem dimisisse responderunt et, datis obsculis, hospitari illos iuxta palacium iubens, ipse vero imperatorem adivit. Neque fas duci fuerat cum imperatore per totum diem in predicta turre manere, ne quis Veneticorum huiuscemodi rei capacitate posset sentire; ad prandii refectione cum aliis palam conveniebat. Sero una cum cessare dapibus colloquisque reficiebatur.
[59.] Ad perfecte namque fidei vinculum confirmandum, filiam ducis adhuc
|
|