35. In palatio Neronis, quod ex latere et rana dicitur Lateranum,
sunt quaedam miranda sed non scribenda. In campo
Lateranensi est quidam caballus aereus, qui dicitur Constantini, sed
non est ita. Qui autem voluerit veritatem cognoscere, hoc relegat.
Tempore quo consules et senatores rem publicam aministrabant, quidam
rex potentissimus contra auream urbem veniens, ex parte Lateranis
illam obsedit, multa strage et bellis Romanos affligens. Tunc
quidam armiger magnae formae et virtutis, audax et prudens, surrexit
et dixit senatoribus et consulibus: « Si esset qui de hac tribulatione
nos liberaret, quid a senatu promereretur? »Qui respondentes
dixerunt ei: «Quicquid ipse poposcerit, mox obtinebit » .
Qui ait: «Date mihi .XXX. sextertios et memoriam mei facitis
post peractum bellum, equum aereum deauratum » . Qui promiserunt
se facturos, sicut ipse pecierat. Qui ait: « Media nocte
surgite et armati super muros urbis state in specula, et quaecunque
dixerim facietis » . Quod cum fecissent, equum sine
sella conscendens, tulit falcem. Nam per plurimas noctes viderat
regem ad requisita naturae ad pedem cuiusdam arboris venientem,
in cuius adventum cocobaia, quae erat in arbore, statim cantabat.
Armiger autem urbem egressus fecit herbam, quam in fasce religatam,
ritu scutiferi, ante se portabat; et statim, ut avem cantantem
audivit, accessit propius: cognoverat enim regem ad secessum venisse.
Ivit contra eum, qui iam peregerat necessarium. Hii autem
qui cum rege erant, putantes illum esse de suis, coeperunt clamare, ut
de via recederet. Armiger autem, illorum verba producens, irruit
super regem, eumque apprehendens per capillos, portavit usque ad
muros civitatis. Romani vero, fortunae eventum videntes, urbem
egressi, alios occiderunt, alios in fugam miserunt et spolia eorum
ceperunt. Sicque ad urbem regressi, quod armigero promiserant,
persolverunt, scilicet .XXX. sextertios et equum aereum deauratum
pro memoria, sine sella, ipso desuper residente, extenta manu
destra, qua ceperat regem. Ipsum quoque regem, qui parvae personae
fuerat, retro ligatis manibus, sicuti eum ceperat, sub ungula
equi memorialiter destinaverunt, et in capite equi memoria cocobaiae,
ad cuius cantum ceperat regem.
|
|