Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

626


Tertia ratio talis est. Omnis actus qui est peccatum de natura sua,
puta homicidium, adulterium et huiusmodi, omnem consentientem in se,
ex consensu ipso, constituit peccatorem; vel sic in quocumque est aliquis
actus, qui est peccatum de natura sua, consensus in ipsum constituit peccatorem.
Unde cum aliquis efficiatur peccator per consensum in talem actum
proprium, pari ratione efficietur peccator per consensum in similem actum
alterius, immo et poterit magis peccare pensatis condicionibus personarum.
Plus enim peccat laicus consentiendo in fornicationem unius episcopi quam
consentiendo in fornicationem sui. Quarta ratio talis est. Nullus tenetur
restituere illud quod accepit de alieno sine peccato quo. Set aliquis ex
solo consensu directo vel indirecto in furtum vel rapinam quam alius fecit,
tenetur ad restitutionem eius quod male ablatum est per alium. Iuxta illos
versus << Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus, participans, mutus,
non obstans, non manifestans >> . Ergo ex solo consensu in peccatum alterius
aliquis efficitur peccator.
C. IX. Quantum ad quartum obicitur contra predicta primo sic quia
si solus consensus in peccatum alterius constitueret peccatorum, sequeretur
quod ille qui consentit infideli quod iuret per falsos deos peccaret. Quod est
contra Augustinum in epistula ad Publicolam, ubi dicit quod licet uti
iuramento eius qui per falsos deos iurat. Nec potest dici quod hoc intelligatur
de consensu in actu iuramenti, sine consensu in eius deformitatem, quia
quando deformitas inseparabiliter coniungitur actui sicut in adulterio et
huiusmodi, qui consentit in actu reputatur consentire in deformitatem. Unde
de Ioseph viro bono et iusto dicit Lc. XXIII quod non consenserat
consilio et actibus eorum scilicet iudeorum, ne ipse scilicet peccati particeps
fieret. Item sequeretur quod ille qui consentit iuramento alterius quive
scit falsum iuraturum peccaret, cum tamen iudices teneantur hoc facere.
Item sequeretur quod quicumque accipit pecuniam ad usuram peccaret.
Item sequeretur quod iudex preceptum dans ei quem scit transgresssurum,
peccaret, cum tamen deus impeccabilis preceptum dedit parentibus primis
quos ipsum noverat transgressuros. Item sequeretur idem de illis qui deponunt
pecuniam apud usurarios quos sciunt illam prestituros ad usuram. Item
idem sequeretur de illis qui revelarent thesaurum furatoris ad hoc quod ipsi
non mortificentur ab eis, consentiunt enim in peccatum furti et tamen illi decem
viri qui Jr. XLI dixerunt << Noli occidere nos, quia habemus thesauros
in agro >> non reputantur peccasse. Item idem sequeretur de illo, qui non
reclamat, set silet videndo in sui presentia comburi domum. Item de illo
qui dat vel ostendit ignem ad comburendum domum, que postea comburitur
et similiter de falsis testibus, in quibus tamen duobus casibus aliqui dicunt
eos non teneri ad restitutionem. Item quod est malum de natura sua non
potest ordinari in bonum, ergo et cetera.
C. X. Quantum ad quintum dicendum est ad primum quod si alicui placeret
quod aliquis per falsos deos iuraret et ad hoc eum induceret absque

Torna all'inizio